Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Porci LATRONIS. Si cum liberis torta esset, indicasset. “Escende,” inquit, “occide tyrannum; nisi occideris, indicabo.” Subito iniecta manu satelles, quid moraris? inquit; iam exposita tormenta sunt. Bene est, inquit mulier, ad stuprum non uocor.

p.203
Instabat cottidie uiro uxor, exigebat tyrannicidium: “tempus est; escende; si nihil aliud, ut liberos habeas: nisi tyrannicidae paritura non sum. miraris si eo tempore parere non potui, quo tyrannus torquere matronam potuit? escende, occide tyrannum; comes sequerer, nisi me inutilem dimisisset tyrannus. escende: ego iam feci tyrannicidium meum.” Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus.

CESTI PII. Subito infelicis nuptias tyrannus oppressit. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines; nihil tutum erat; nulli feliciores tunc uidebantur quam qui liberos non habebant. quaedam itaque elisere conceptos, quaedam fecunditatem suam moratae sunt. Quod ad hanc pertinet, agisne Fortunae gratias, quod illo tempore nihil peperit? Tyrannus suspicatus est nescio quid istum de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit, siue magna consilia non bene uoltus texit. utique de uxoris garrulitate queri non potes, cum scias quemadmodum taceat. Misit satellites: “attrahite,” inquit, “uxorem et,” adiecit, “si quos filios habet.”

Veniunt in domum crudelissimi carnifices in quorum uultibus tormenta erant: iactatur misera inter satellitum manus et toto itinere non ducitur, sed trahitur. Hanc aliquis etiamsi torta non sit

p.204
mirabitur non peperisse, cum cogitauerit iste de tyrannicidio ? audacter iam consilium indicamus; iam enim, puto, licet. Nupsit isti propter liberos, sed infelices nuptias cito tyrannus oppressit; hoc publicum diuortium fuit. Rapitur in arcem mulier, inter satellitum manus uexatur atque distrahitur. hanc aliquis, etiamsi non torqueatur, non parere miretur? Exposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Quam multas matres audiui illo tempore: quidnam uolui quae peperi?

ARELLI FVSCI. Explicantur crudelitatis aduersus infelicem feminam adparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris conscientiam proponuntur; instat ante denuntiationibus quam tormentis tyrannus et minando torquet: tacet. uidet intentum tyranni uultum, uidet oculos minaces: et tacet. plus tibi praestare non potuit si de te liberos sustulisset. flagellis caeduntur artus, uerberibus corpus abrumpitur exprimunturque ipsis uitalibus cruores: tacet. an sit tibi ista datura liberos nescio; tyrannicidium dedit. Ita tu, mulier, non uis parere ? delicata es, cruciatus puerperi times. Fremebat indignatione captae ciuitatis maritus et consilio suo et uxoris adiutorio

b.158
fortior: quomodo
p.205
occidam tyrannum? quae pars accedenti maxime uacat? ubi custodiae cessant? ubi natura loci minore munimento uirtutem non summouet? Sic uir et uxor noctes exercebant: miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam, occupatum uirum? Saeuiebat etiamnunc tyrannus; torquebantur in conspectu maritorum uxores; paenitebat matres fecunditatis suae.

Hisponis Romani. In quid desiderabas liberos? ut sint quibus relinquas patrimonium? ingrate, ita tu hac salua heredem non habes ? Nullum tormenti genus omisit; omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis. ignoscetis puto mulierculae si dixero: fessa est. Hispani CORNELI. Cunctabatur ille nec ullis adhortationibus in tyrannicidium poterat inpelli. prorsus cum uxorem uidisses, posses timenti ignoscere. Adsidue tormenta uariantur; accenduntur extincti ignes; tortor uocatur, sub quo mariti uxores prodiderant. pacisci me tecum puta: ut taceam, donas quinquennium ? Quid gloriaris, tamquam non facilius sit occidere tyrannum quam sustinere? Duplici beneficio uxoris suae obligatus est: et quod non est occisus et quod occidit. Fastidit sterilem qui fecit. IVNI GALLIONIS.

Instabat tyrannus: torque: illa pars etiam potest; subice ignes: in illa parte iam exaruit cruor;

p.206
seca, uerbera, oculos lancina, fac iam ne uiro placeat matrix. PAPIRI FABIANI. Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia: extincti sanguine refouebantur ignes; in hoc desinebatur torqueri aliquando, ut saepius posset. Exquisita uerbera, lamnae, eculeus, quidquid antiqua saeuitia inuenerat, quidquid et noua adiecerat—
b.159
quid amplius dicam? et tyrannus torquebat et cum de tyrannicidio quaereret. 0 nos felices! quod nullis hausta puerperiis fuit, tacuit. tunc silentio tyrannicidium fecit, certe tyrannicidam. Conuolsis laceratisque membris nec adhuc sufficientibus non dimissa est ex arce,

sed proiecta. Quid est quare uxorem dimiseris? numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit? numquid gemmas et ex alieno littore petitos lapillos et aurum uestemque nihil in matrona tecturam concupiuit? si talis esset, facile illam corrupisset tyrannus. Expecta, potest parere; non respondet ad propositum nec ad certam diem fecunditas; sui iuris rerum natura est nec ad leges humanas componitur: modo properat et uota praecurrit, modo lenta est et demoratur. expecta; pariet. Quid dicis: “non potest fieri?” quare? quod

p.207
torta est. Imputat tibi quod publica est; imputat tibi quod torta est; imputat tibi quod sterilis est. IVLII BASSI. Aiebat tyrannus: ure, caede uentrem.

ARGENTARI. Caede uentrem ne tyrannicidas pariat. TRIARI. Non ex formula natura respondet nec ad praescriptum casus obsequitur; semper expectari fortuna mauult quam regi. aliubi offenditur inprouisa segetum maturitas, aliubi seram magno fenore moram redemit. licet lex dies finiat, natura non recipit. Quid faciam? non agam gratias quod non indicauit uxor? timeo ne uobis ingrati iam teneri uidear---. Aiebat tyrannus: indica; nulla tua culpa est: tacet. caeditur: tacet; uritur: tacet. utrum putas mirandum esse, tuum tyrannicidium an huius silentium? Expectasse aliqua per longum tempus. maritum dicitur: quanta laus est seruasse, cum expectasse tanta sit? alia desiderio uiri attonita

b.160
in ardentem rogum se misisse: haec non cum uiro arsisset, quae pro uiro arsit? alia pro incolumitate mariti uicaria morte occidit: creditisne hanc in tormentis oppressam ? mortem amplius pro uiro praestitisset, si quid amplius exegisset tyrannus. MARCELLI.

Si tamen quid peccasset in partu, ignosci

p.208
ei posset; nupserat enim isti occupato. Crudelior es etiam illo quem occidisti tyranno: ille torsit, set dimisit ad uirum. ALBVCI SILI. Vicerat saeuitiam patientia; deerat iam sanguis, supererat fides. aliquando proiecta est; deserebatur distortis manibus, emotis articulis; nondum in sua membra artus redierant. talem uxorem tortor dimisit ad partum. Ingratus uocabatur quod in praemio nullam uxoris fecerat mentionem. “Res tuas tibi habe.” inicere debuit manum et ipsum inter res suas trahere; nihil amplius patri debes quam uxori. Mihi crede, maius fuit tyrannicidium pati quam facere.

Pars altera. ARGENTARI. “Ego tamen torta sum.” merito obiceres nisi uindicassem. FVLVI SPARSI. Vobiscum, iudices, loquor DIVISIO ---quaestionem in haccontrouersia hanc reum facere primam, si materia patitur: “Non accepi--- quidem set reddidi;” aut “accepi quidem, sed non potui reddere,” aut isto nouissime confugere: “non quisquis non reddidit beneficium ingrati tenetur. animus aestimandus est non reddentis.” POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse; perit tota causa, nisi in hoc uicit. apparet enim ingratum esse qui ne

p.209
fatetur quidem se accepisse beneficium.

GALLIO noster putat, quotiens possit, hoc auferendum

b.161
aduersario; quotiens non possit, concutiendum; quotiens ne hoc quidem possit, ita transeundum quasi donemus et possimus quidem facere controuersiam, sed nolimus. Idem Attico VIPSANIO Apollodori discipulo placuit. Hoc ille amplius: quotiens non poterimus, aiebat, an beneficium acceperimus controuersiam facere, de modo faciamus: non esse tam magnum quam ille dicat, sicut in criminibus facimus, quotiens negare non possumus: esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.

Latro in hac controuersia non dubitabat facere primam quaestionem, an beneficium dederit. Hoc in haec diuisit: etiamsi scisti de tyrannicidio uiri nec indicasti, non est beneficium scelus non facere; deinde ne scisti quidem; non enim tibi indicaui nec tam magnum consilium, uirilibus quoque animis graue, commisi muliebri garrulitati, quae id solum potest tacere quod nescit. Etiamsi dedit beneficium, an receperit. Occidi tyrannum, libertatem tibi reddidi, ultionem plenissimam persecutus sum, nefarium hostem illic occidi ubi torserat. Dices me reipublicae causa fecisse: et tu reipublicae causa tacuisti Tutus sit quod lege fecerit. Deinde ultima aequitatis

p.210
tractatio:

an quod fecit facere debuerit. Hoc diuisit in duo: an iam certam sterilitatem uxoris tam bonae ferre debuerit; an ne sterilis quidem pro certo sit. Noui declamatores post Moschum Apollodoreum, qui reus ueneficii fuit et a Pollione Asinio defensus, damnatus Massiliae docuit, et hanc quaestionem in hac controuersia fecerunt: an inter uiros et uxores data beneficia ingrati lege teneantur. Non est beneficium sed officium,

b.162
facere quod debeas: sic filius patri se dicat beneficium dare. Hanc quaestionem fecit et GALLIO noster. BLANDVS in ultima parte controuersiae, qua de republica disputatur, quaestionem fecit, an quinquennium numerari debeat excepta tyrannide. Illud tempus non debet inputari quasi sterili, quo matres etiam editos partus abominatae sunt: illud tempus imputetur feminis quo reipublicae pariunt, non tempus quo tyranno. Huic subiecit, an etiamsi aliis imputari tempus tyrannidis solet, huic non debeat.