Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARELLI FVSCI patris. Securior eram, quoniam putaueram illi omnia praestare fratrem, cum subito nuntiatum est in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. 0 me miserum quod solum nepotem recepi! ALBVCI SILI. Vt uidit uxorem, uidit patrem, circumspiciebat et fratrem. IVLII BASSI. Tibi debeo. mulier, quod habuit filius meus in qua domo aegrotaret. Pudet dicere: ut nepotem agnoscerem rogatus sum. Non potest uno crimine dementia intellegi. nemo sine uitio est: in Catone moderatio, in Cicerone constantia, in Sulla clementia desideratur. ad summam, tres fuimus, omnes peccauimus: ego quod abdicaui, frater quod tacuit, tu quod pro fratre non rogasti. Non sum uno

b.151
herede contentus, duos habere uolo et, quo magis concupiscam, habui. Misit ad me adfectus, aeger. non ibo? Mihi crede, aliter tu audis de coherede. Cogitate quis roget, pro quo roget, quem roget; uidebitis neminem negare posse, nisi qui accusare possit et patrem.

Altera pars. Porci Latronis. Quem honestius subiecit meretrix quam peperit. Pater istius incertus est; bene cum ipso ageretur, si et mater. FVSCI ARELLI patris. Errat si quis me putat pecunia moueri. primum adsueui coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna diuisi, quia multo illi pater donauit plus quam suam partem.

p.197
Romani Hisponis. Incidit in meretricem inter omnia mala etiam fecundam. uere mimicae nuptiae, in quibus ante in cubiculum riualis uenit quam maritus. ARGENTARI. Cum abdicaret, aiebat: hoc scilicet expectabo donec e meretrice liberos tollas ? Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem, an quod dedisti.

ALBVCI Sili. Sine ueniant illuc amici, sine propinqui: nunc erubescunt in domum meretricis accedere. Mulier, quae sine praefatione honeste nominari non potes, cedo istum uernam nulli agnoscendum; sed mater adserat. Seuerissimus pater abdicauit etiam quem sciebat suum. Erat in domo puer qui omnes uocabat patres. Adoptauit eius filium, propter quam etiam suum eiecerat. CESTI PII. Nullum genus iudicum recuso: si seueri erunt, nocebit isti quod recepit meretricis filium; si clementes, quod abdicauit suum. Clamauit pater: in domum ergo meam meretrix ueniet aut, quod turpius est,

b.152
eius filius? ad illam iuit, misit in domum nostram publicum puerum. Quis illis nuptiis interfuit nisi abdicatus aut abdicandus?