Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Latro fratri pepercit; puerum pressit et dixit fratris filium non esse et ne fratrem quidem hoc confiteri uoluisse; illa uerba aegro imperata. FABIANVS ex omnibus istis colorem secutus est optimum, quo aiebat Messala posse non tantum bonam partem adulescentis fieri, sed etiam honestam: obiecit patri quod fratrem abdicasset, non scemate sed directo. “Nihil,” inquit, “peccauerat; amat meretricem; solet fieri: adulescens est, expecta, emendabitur, ducet uxorem.” Quare ergo tunc non egisti dementiae? “tuam,” aiebat, “expectabam penitentiam;

p.200
iam recipiet. Hoc per transitum obicere coepit, quod non recepisset, quom uidisset in
b.154
lupanari habitantem. “Abdicasti,” inquit, “ut emendares, non ut uitia augeres. uides, nullum illius uitium:

aetatis est, amoris est: recipe antequam aliquid faciat, cuius mox pudore moriatur.” Ad ultimum obiecit illi quod aegrum non secum tulisset. “potest,” inquit, “conualescere, si uiderit penates suos, si minus certe morietur solo paterno, suo, puro. “Quare, inquit, tu aput fratrem non fuisti?” et ego queror. ille cum ad te mitteret, putauit se ad duos mittere. Vtinam tecum fuissem, pater; redisses illinc cum filio, set tuo.” De adoptione nouissime questus est et hac figura: abstulisti mihi fratrem cum quo natus sum, cum quo educatus sum, ut quem dares? istum. indignor hanc fieri fratri meo contumeliam, ut huius uocetur pater. Sed ut aliquid iocemur, FABIVS MAXIMVS nobilissimus uir fuit, qui primus foro Romano hunc nouitium morbum quo nunc laborat intulit; de quo SEVERVS CASSIVS, antequam ab illo reus ageretur, dixerat: quasi disertus es, quasi formosus es, quasi diues es; unum tantum es non quasi, uappa.

Hanc controuersiam cum declamaret MAXIMVS dixit quasi tricolum tale qualia sunt quae

p.201
basilicam infectant. dicebat autem a parte patris: omnes aliquid ad uos inbecilli, alter alterius onera, detulimus: accusatur pater in ultimis annis, nepos in primis, abdicatur filius alter. Haec subinde refero quod aeque uitandarum rerum exempla ponenda sunt quam sequendarum. In hac controuersia Latro contrariam rem non controuersiae dixit, sed sibi. Declamabat illam Caesare Augusto audiente M. Agrippae, cuius filios, nepotes suos, Caesar Lucium
b.155
et Gaium adoptaturus diebus illis uidebatur. Erat M. Agrippa inter eos qui non nati sunt nobiles set facti.