Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVNI GALLIONIS. “Rogo,” inquit. nunc, hic, sic? si uolebas rogare, admouisses propinquos, amicos, maiorum imagines, lacrimas, repetitos alte gemitus.

p.184
testor deos, sic rogaturus fui puellae patrem. Quando inuitum uultum in supplicis habitum summiseris, cum dixeris: “paenitet quod rapui, quod te priorem
b.141
non rogaui;” cum dixeris te dementem fuisse, deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis, deliberabo cum tua matre. me miserum, quam paene promisi! dura, anime, dura; here fortior eras. et multum habeo quod deliberem; diuersi me adfectus distringunt, inter reum et patrem distrahor; hinc iniuria est, hinc natura. Quid properas? nemo tibi praeter me rogandus est. “Ergo,” inquit, “misereberis?” nihil promittam ante tricesimum diem. me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! longiore tempore opus erat.

Audi a demente exempla huic crimini: denis uicenisque annis inter bella iuuentus consenuit; nos dies XXX ferre non possumus? Deliberabo: lex nihil uult temere fieri; magna res est, inquit: delibera, cogita, tempus accipe. Effregisti domum ciuis, ut dicis etiam misericordis. Morere: non est hoc nocenti graue; ego nihil peccaui: propter te mori cupio. ratio a me exigitur alienae culpae, meae potestatis. “Quid ergo facturus es?” non pronuntiabo ante supremam. Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Agedum in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum: non putasti

p.185
mecum deliberandum? unde tu scis qualem filium habeam? ego certe adhuc nescio qualem filiam habeas. Nullum tempus uni uerbo angustum est. “Iam,” inquit, “angustum tempus est:” et tibi uacat accusare? VIBI RVFI. Quis unquam praeter me sic

ignoscere iussus est? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” ita non putas me subducere quantum supersit? “Iam,” inquit, “tempus angustum est.” angustum erat, si duos rogare deberes. “Angustum tempus est,” exclamat, “nescio quando rogem.” ergo me priorem rogare debuisti: non dico quia dignior sum qui prius roger, quia pater tuus; id quod minimum est, propius habito. huc uidelicet illa pars legis pertinebat: “et

b.142
suum patrem exoret.” P. Asprenatis. Sic aliquis exorat? sic deprecatur? apparet nunc te primum rogare. Demens sum: immo si uis argumentum, dabo tibi: filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui. CORNELI HISPANI. Multi me adfectus diducunt: necesse est de aliis querar, de aliis erubescam, de aliis timeam, de omnibus etiamnum deliberem. Ne ille quidem, quamuis dicatur nimis exorabilis, ignouisset, si sic rogatus esset.