Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

FABIANVS illam quaestionem fecit et in ea multum moratus est: dementiae non posse agi nisi cum eo qui morbo fureret; in hoc enim latam esse legem, ut pater a filio sanari deberet, non ut regi. Latro eleganter dicebat quasdam esse quaestiones, quae deberent inter res iudicatas referri, tamquam, an quidquid optauerit uir fortis aut tyrannicida accipere debeat: quoniam pronuntiatum est non debere, nemo iam hanc quaestionem tractat,

p.188
sicut ne illam quidem, an quidquid pater imperat faciendum sit. inter has putabat et hanc esse, an pater ob dementiam qui morbo
b.144
fureret tantum accusari a filio debeat; aiebat enim manifestum esse e lege et de officio patris quaeri et fingi quasdam controuersias, in quibus pater furiosus probari non possit, nec absolui tamen propter impietatem nimiam, libidinem foedam. Quid ergo? aiebat, numquam utar hac quaestione?

utar cum aliis deficiar. Pollio ASINIVS aiebat hoc Latronem uideri tamquam forensem facere, ut ineptas quaestiones circumcideret, set in nulla magis illum re scolasticum deprehendi. remittit, inquit, eam quaestionem quae semper pro patribus ualentissima est. ego semper scio nulli a praetore curatorem dari, quia iniquus pater sit aut impius, sed quia furiosus; hoc autem in foro esse curatorem petere quod in scolastica dementiae agere.

GALLIO et superiore usus est quaestione et illam adiecit: an agi cum patre dementiae possit ob id quod fecerit, non ob id quod facturus sit. neminem iniuriarum accusari quod iniuriam facturus sit nec adulterii quod adulterium commissurus sit, ne dementiae quidem quod demens futurus sit. Atqui tu non, inquit, mecum agis quod non exorauisti, set quod

p.189
exoraturus non es; puta enim hodie me exorari: demens non ero. demens uideor qui uno uerbo sanari possum? Lex XXX dies dedit, quia iudicauit aliquem duriorem futurum. etiamsi demens est qui non exoratur a filio, numquid et qui uicensimo? ergo non potes hoc nomine damnare me quod exoratus non sim; etiamnunc enim exorari possum. ita si uis ueram, agere mecum hoc crimine non potes; utique triginta dies exorari possum, post triginta queri non
b.145
potes: aut crimen non habeo aut accusatorem.