Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

MARVILLI. Adsiduae contentiones erant: “ego magis amo;” “immo ego.” “sine te uiuere non possum;” “immo ego sine te.” qui solet exitus esse certantium, iurauimus. respexistis nos, dii, quos numquam uiolauimus. HISPONIS ROMANI. Difficile est, iudices, eorum secretorum causas reddere, quae amantibus etiam sine ratione iucunda sunt. nec est quod putetis de abdicatione hodie tantum illius agi: de spiritu agitur. scitis quemadmodum

p.175
suos amet: non magis sine patre uiuere
b.134
potest quam sine uiro.

IVNI GALLIONIS. Socer — hoc enim te appellabo quamdiu uixero — quid sibi uolunt altiores gemitus et fortiora inter lacrimas suspiria? nescio quid uideris fortius, puella, promittere. non sum tanti, ut bis pro me pericliteris. ARGENTARI. Nocet illi indulgentia suorum. in duo pericula mulier incidit, quorum neutrum esset experta, si aut minus amaret uirum aut minus amaret patrem. ALFI FLAVI. Nec est qui putetis illi facilius istius esse desiderium: et patrem amat tamquam mori iurauerit.

Pars altera. P. Asprenatis. Nempe si quid acciderit uiro, uxor peritura est; et si bene filiam meam noui, peritura est, si quid genero meo acciderit. filia mea moritura est: adiciam quod sit indignum: si quid filiae meae acciderit, uir eius uicturus est. Vide qua te lese constrinxeris: si parueris uiro, morieris, patri si parueris, uiues. Blandi. O conditionem aequam! alteri uitam debet, alteri deuouet. Papiri FABIANI. “Non possum,” inquit, “relinquere uirum.” quicquam non potes quae mori potes? Paene qui falsae mortis nuntium miserat, uerae recepit. Vir dum nimis amat uxorem, paene causa periculi fuit; uxor dum nimis amat uirum, paene causa luctus fuit; pater dum nimis amat

p.176
filiam, abdicat. seruate di totam domum amore mutuo laborantem. “Moriar,” inquit: hoc patri minaris, uiro promittis. Potes sine uiro pati; peregrinationem eius tulisti. Facilius potest carere eo cui spiritum debet quam eo cui inpendit.

Et haec controuersia non eget diuisione; nam praeter illam quaestionem, an pater abdicare possit propter matrimonium, reliqua, cum ad aequitatem pertineant, tractationis

b.135
sunt. optimam tamen quaestionem coniecturalem Lateo fecit; proposuit illam: an etiamsi non malo aduersus uxorem animo fuit maritus fecit, tamen tam temerarius et inconsultus relinquendus sit; deinde: an etiam malo aduersus uxorem animo fecerit. FVSCVS ARELLIVS iuris quaestioni subiecit, non posse illam discedere a uiro: nam et hoc illam iureiurando obligauit. hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.

LATRONI contrarium uidebatur onerari iurisiurandi inuidiam, cum extenuari deberet: illud iusiurandum contra fortunam uidetur, hoc etiam contra patrem. CESTIVS contra fecit et ex toto dixit iureiurando illam liberatam illo casu; solutos ipsos uinculo religionis et ideo non futurum periculum uxori, si quid accidisset uiro. SILO

p.177
POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem; “et ideo,” inquit, “honestum morti nostrae titulum uindico, ne si quid acciderit, aut ego pro aliena uxore moriar, aut illa pro alieno uiro.” Hispo ROMANIVS hoc colore usus est: