Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

A parte Parrhasii fecit hunc colorem: emptum esse a Parrhasio senem inutilem, exspiraturum: si uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed deficientis et alioqui exspiraturi morte usus est. Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis dixit quantum semper artibus licuisset: medicos, ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse; hodie cadauerum artus rescindi, ut neruorum articulorumque positio cognosci possit. ALBVCIVS hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem:

b.332
nec aliter illum Philippus uendidisset nisi putasset illi poenam esse uiuere.

SILO POMPEIVS putabat commodius esse, si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. poterit enim uideri elegisse uilissimum et maxime inutilem. FVSCO ARELLIO placebat, emptum quidem illum in alios usus, sed cum deficeret et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex poterat inpensum. GALLIO ad neutrum se alligauit

p.510
nec dixit quo animo emisset, set GALLIONIS color intolerabilis est: dixit enim, senem ex noxiis Olynthiis se emisse; quod si illi licet fingere, non uideo quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.

HISPO ROMANIVS ignorantia illum excusauit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. “Non omnia, inquit, narras: Olynthius fuit ille qui periit.” Quid autem ad rem pertinet, cuius nationis seruos fuerit? Audes, inquit, seruum dicere Olynthium, etiam post bellum et ante decretum? alioqui quod uos illis beneficium dedistis nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus incurrerunt.

*G*L*U*K*W*N dixit: pu=r kai\ a)/nqrwpos, *promhqeu=, ta\ sa/ SE dw=ra basani/zei. TRIARIVS hoc ex aliqua parte cum subriperet, inflexit. Hos aiebat SEVERVS CASSIVS, qui hoc facerent, similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. TRIARIVS autem sic uertit: corrupisti duo maxima

b.333
Promethei munera, ignem et hominem. sed et Graeci illam subrupuerunt; EVCTEMON qui dixit:

p.511
*promhqeu=, e)pi\ se/ tis pu=r kai\ a)/nqrwpon; sanius quam Glycon; *A*D*A*I*O*S: *promhqeu=, se/ TIS gra/fwn a)/nqrwpon a)fani/zei, DAMAS corruptissime: dikai/ws, *promhqeu=: dia\ ti/ ga\r pu=r e)/kleptes a)nqrw/pw|; *K*R*A*T*W*N furiosissime qui dixit: *promhqeu=, nu=n e)/dei SE pu=r kle/yai. hic est CRATON uenustissimus homo et professus Asianus qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. cum donaret illi Caesar talentum in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: h)\ pro/sqes, fhsi\n, h)\ a)/fele, i(/na mh\ *)attiko\n h)=|. hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: mh\ bau/nw| moi xrh=|; et cum commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam: h(li/ou kai/ontos lu/xnon ou)x a(/ptw.

Saepe solebat apud Caesarem cum TIMAGENE confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto quia diu non fuerat. ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in intimam amicitiam Caesaris felix, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo

p.512
et dicax a quo multa inprobe sed uenuste dicta. ne modum excedam excurrendo ad Parrhasium reuertor.

NICETES dixit: e)n puri\, sidh/rw| zwgrafou=nta h/mi=n h)/ turannou=nta; HISPO ROMANTVS dixit: ignis,

b.334
ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est? Sparsi sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: “et ubicumque santuine opus est, humano utitur;” dixit enim quod eri non potest. Illum locum omnes temptauerunt: quid si uolueris bellum pingere? quid si incendium? quid si parricidium?

E Graecis DORION furiose dixit: ti/s *oi)di/pous e)/stai, ti/s *)atreu/s; ou) gra/feis ga\r a)\n mh\ mu/qous i)/dh|s zw=ntas. Sed nihil est quod minus ferri possit quam quod a METRODORO dictum est: mh/ moi *trwa/das, mhde\ *nio/bhn. *)epi/qes to\ pu=r: ou)/pw MOI to\n *promhqe/a a)pe/dwken. TRIARIVS dixit: nondum dignum irato Ioue gemuisti. HATERIVS dixit sanius: nondum uultus ad fabulam conuenit. et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, uiuat qui tortus est. Sed si uultis audite supra quod non possit procedere insania: LICINIVS Nepos ait: si uultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.

Non minus stulte AEMILIANVS quidam Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit: a)poktei/nate *parra/sion,

p.513
mh\ qelh/sas gra/fein e)c u(mw=n a)rxe/tupon eu(/rh|. *P*A*U*S*A*N*I*A*S dixit: dia\ se/, *parra/sie, dei= tou\s e)kporeuome/nous tou= naou= a)fagni/sasqai. OTHO pater cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem. GARGONIVS multo stultius, quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem? Latronis illa
b.335

celebris sententia est, quam SPARSVS quoque subtractis quibusdam uerbis dixit in descriptione tormentorum: “Parrhasi, morior;” “sic tene.” hanc sententiam aiunt et DIOCLEN CARYSTIVM dixisse non eodem modo: a)/pistos h( u(peroyi/a: pro\s to\ a)re/skon ei)=dos e)bo/a: me/ne.

SPYRIDION honeste dixisse Romanos fecit: multo enim uehementius insaniit quam nostri phrenetici. uoluit uideri uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus. traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem et cum tanta esset similitudo uuae ut etiam aues aduolare faceret operi, quendam ex spectatoribus dixisse, aues male existimare de tabula; non fuisse enim aduolaturas si ille similis esset. Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius

p.514
erat in tabula, non quod similius.

SPYRIDION aeque familiariter in templum uolturios subire putauit quam passeres aut columbas; dixerat enim: sarkofa/ga sou= g' h( grafh\ *N*L*G*L zw=a. Sed nolo Romanos in ulla re uinci; restituet aciem MVRREDIVS qui dixit: pinge Triptolemum qui iunctis draconibus sulcauit auras. Inter illos qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt et APATVRIVS locum sibi uindicat; dixit enim: w)/fele to\ pu=r ei)s qeou\s pa/lin klaph=nai.

b.336

Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum † tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo.

p.515
Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? potui rempublicam magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.

Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur? Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum

b.337
totum consummaui officium: non est tam angusta respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo, non negarem presio ---
b.338