Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Magna omina sunt: nihil hoc putas, quod uiri fortis pater timeat? Miserum me: iam hosti nimis notus es, iam pro te nescio quid etiam lex timet. miraris si quod legi satis est, patri nimis est ? “Numquid luxuriam,” inquit, “obicis?” ego uero te etiam hortari possum in uoluptates. quousque duro castrorum iacebis cubiculo? quousque somnum classico rumpes? quousque cruentus uiues? simus hilares: trium uictoriarum uota soluenda sunt. tot acies sustinuisti, tot uulnera; possum cum republica queri: sero dimitteris. Subinde audio te dicentem: “malo gloriam quam uitam;” hoc ergo me exanimat, quod mori tibi tam facile est. Denique uno quiesce bello. Pompei SILONIS.

Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem. Abdicatio mea in potestate abdicati est. Romani Hisponis. Quid fatigante felicitatem molestius est? quid expectas donec castris eiciaris? MENTONIS. Erubescit respublica tam cicatricoso milite uti. Non oportet

p.132
tantam uirtutem sine successore concidere: ducenda uxor est; sed iam nunc te admoneo, ne unum tollas. Cornelii Hispani. Non ante te retinere coepi quam dimisit respublica. Nullum iam tibi uulnus nisi per cicatricem inprimi potest. adhuc diutius fuisti cum hoste quam apud patrem: domi tantum sanatus es. IVNII
b.108
OTHONIS patris. Optimus uirtutis finis est, antequam deficias desinere.

Ex altera parte Ter fortiter ---certe pugnare abdicatis licet. ALBVCI SILI. Quis hic subitus insonuit tumultus? numquid imperator uocat? uenio. Plurimum in prima acie laboraui. Pudet me: ter uicti militant. PVBLI Asprenatis. Quousque, inquit, periclitaberis? Bene habet, iudices: pater me putat dignum esse qui saluus sim. Senator post sexagesimum et quintum annum in curiam uenire non cogitur: num uetatur? praetorio licet praetexta toga uti festis aut sollemnibus diebus: numquid necesse est? Quidquid aut praemii aut honoris nomine datur, in utramque partem licet; alioqui desinit praemium esse, cui necessitas iniungitur. Pareo illi patri qui gloria nos inmortales fieri dicebas, qui ex acie redeuntis uulnera osculabaris.

ad haec noua et diuersa imperia subito me circumagi putas posse ? non ita est. ille in nos dominatur affectus qui animum primus intrauit. luxuria,

p.133
auaritia, desidia, inpudicitia, timor non dediscuntur, et cotidie omnia haec aut castigantur aut puniuntur: tam etiam uitiorum tenaces sumus. Crede mihi, pater: non sum mei iuris, cum ille praelii clamor exortus est: inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere; hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis. Non animus nunc, non mihi lingua constat; m alieno opere conprehensus sum; toga ipsa umeris non sedet.

ad obsidendum hostem, ad occupandum castris locum, ad intercipiendos hostium commeatus ire iusseris: otium imperas animo non

b.109
otioso. Quotienscumque tumultus aliquis exortus est, in me omnium ciuium diriguntur oculi, meas spectant manus; et adhuc — uerum dicendum est — nihil patria debet mihi: numquam pugnaui nisi coactus. Credisne quicquam referre ubi simus, quem uitae cursum agamus? eadem pericula nos ubique circumstant et totidem ad mortem uiae sunt. interdum continuatus labor firmiores facit: saepe quod corroborauerat, desidia consumpsit. MARVLLI. Sine me aliquod meritum in patriam conferre: adhuc militia mea legis munus
p.134
est. Pugnabo et abdicatus, nec uerebor ne inutilis sit opera mea patriae. et Athenienses abdicato uicerunt duce. quantum inter me et illum interest?