Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab

p.109
rapta mori iussus esset seruari---Si legatus, inquit, exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses,
b.90
deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?

Alteram fecit: an rapta quae nuptias optat nihil amplius raptori praestare possit, quam ne sua lege pereat, contra alienam legem nullum ius habeat. Optasti nuptias: non occidetur tamquam raptor tuus. at idem eadem nocte qua te rapuit, si stationem deseruit, fuste ferietur; si sacrilegium fecit, occidetur. Licet tu dicas: “quid ergo? ego non nubam?” tu raptori praestas ut illum ipsa non occidas; non potes praestare ne quis occidat. Quomodo sacrilegus, quamuis a te seruatus, periret, sic alterius puellae raptor, licet a te seruatus, peribit. Si rapuisset te, deinde in adulterio deprehensus adseruaretur in tormentum diutius pereundi, tu interim educta nuptias optasses, — datur enim optio et in absentem — uetares illum occidi a marito? quid interest qua lege pereat, nisi quod modestius alienam legem interpellares quam tuam?

Tertiam

p.110
fecit: cum quod utraque optat fieri non possit, an ea eligenda sit optio, qua ultio ad utramque perueniat. Ait quae mortem optat: mea optio et te uindicat, tua me non uindicat; nec hoc tibi mea optio praestat quod mihi: ex occiso raptore inuidiam. Illa respondet: optio tua me non uindicat. uindictam tu meam putas, non fieri quod uolo, fieri quod nolo ? etiam contumeliosum mihi erit, te dignam uideri in cuius honorem homo occidatur, me dignam non uideri in cuius honorem seruetur. isto modo et mea te uindicat: nempe lex duas poenas scripsit uitiatori: alteram passurus est; non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus: habebit poenam, indotatam uxorem. Respondet: non eodem modo: morietur, sed utrique; seruabitur, sed non mihi. Quartam ibi fecit quaestionem: si non potest utriusque rata
b.91
esse optio, utra dignior sit. Vltimam non quaestionem, sed tractationem: neminem non raptorem impunitum futurum, si haec via impunitatis monstraretur, ut qui plures rapuisset tutior esset; neminem non inuenturum aliquam humilem quae se in optionem commodaret.

FVSCVS ARELLIVS primam quaestionem hanc fecit: an qui duas rapuit perire utique debeat. Lex, inquit, quae dicit: “rapta raptoris aut mortem optet aut nuptias,” de eis loquitur qui singulas rapuerunt; non putauit quenquam futurum qui una nocte raperet duas. Non quaero quid optetis; quod seuerissime optare potestis occupo. necesse est raptorem mori. quare? utrique raptae

p.111
ultio debet contingere. utramque non potes ducere, utrique mori potes. Vna pars legis ad hunc raptorem pertinet in qua mors est. Putate enim utramque nuptias optasse: quid futurum est? in raptoris matrimonium ambitus erit. Putate illum plures rapuisse quam duas: quid fiet? una nubet. nuptiae ad unam pertinebunt, mors ad omnes. Qui duas rapuit utrique debet mori. quare? dicam. quod uult eligat: si aut nuptias optabunt, aut altera mortem, altera nuptias, optabunt, non poterit fieri quod utraque uolet; uno modo poterit fieri quod utraque uolet, si utraque mortem optauerit: ergo fiat quo uno duae uindicari possunt. Hic tractauit:

ne exemplum quidem utile esse non utique perire eum qui duas rapuerit; ista ratione hunc morem perniciosissimum ciuitati introduci, ut aliquis propter hoc non pereat, quia perire saepius meruit. Reliquam partem controuersiae Fuscus in haec diuisit: utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior. CESTIVS hanc partem controuersiae sic diuisit: utra puellae optio dignior sit quae ualeat; utra optione raptor dignior sit. Cestius et coniecturalem quaestionem temptauit: an haec cum raptore conluserit et in hoc rapta

b.92
sit, ut huic opponeretur.

Latro aiebat, non quidquid spargi posset suspiciose id etiam indicandum. colorem hunc esse, non

p.112
quaestionem; eam quaestionem esse quae impleri argumentis possit. CESTIVS aiebat et hanc posse impleri argumentis Hunc sensum a Latinis iactatum NICETES dixit: e)pi\ th\n tri/thn nu\c e)/lipen. GLYCON dixit: Diocles CARYSTIVS dixit--- Hunc sensum VIBIVS RVFVS subtiliter dixit: uolo tibi malam gratiam cum sponso tuo facere: habet amicam. In hac controuersia dixit ALBVCIVS: ambulet in masculos. Adeo nullum sine amatore uitium est, ut hoc quidam disertum putauerint; ego tamen magis miror hoc potuisse Albucium dicere quam aliquos potuisse laudare. Ex Latinis dixit TRIARIVS: gratulor uobis, uirgines, quod citius inluxit. ARGENTARIVS dixit: quaeritis quid isti finem rapiendi fecerit? dies. Latro: iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset.

Porci Latronis. Pro di boni, et haec puella hospitio patris excepta est? Prohibeo domo terra prohibendam. Bonae spei uxor, bonae spei

p.113
nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem. “Captus,” inquit, “in tenebris iacebam.” Narra, obsecro, soceri tui beneficia. Possum, iudices, esse securus? filius meus ait se uxori parricidium debere. CESTI
b.93
PII. Quis interfuit nuptiis tuis? pater? denique puellae pater?

Ex altera parte. IVLI BASSI. Hodie captiuus essem nisi haec arcipiratae filia fuisset. Vt dixi: “patrem habeo,” inter bonos captiuos sepositus sum. arcipiratae filia uocatur, puto ex aliqua nata captiua; certe animum eius natura a patre abduxerat: misericors erat, deprecabatur, flebat, mouebatur periculis omnium; nihil in illa deprehendi poterat piraticum. Promisi nuptias et quasi aliquam sacram testationem tuum nomen inserui. Eo loco me non deseruit in quem uenire etiam patres timuerunt. Artius nos fortuna alligauit quam ut orba posset diuellere. Vidisses tectum pannis corpus, omnia membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, obtritas catenis et inutiles manus: talem quis amare nisi misericors posset?

Decepi te, puella; alia pollicitus sum: ueneris in patriam mecum, ibi tibi gratiam referam; hic catenatus, egens, squalidus quid possum? pater meus, socer tuus — hoc enim te iam pridem uocabat — socer, inquam, tibi tuus gratiam referet. Quidam auitas paternasque flagitiis obruerunt imagines, quidam ignobiles nati fecere posteris genus: in illis non seruasse

p.114
quod acceperant maximum dedecus, in his quod nemo dederat fecisse laudabile est. Si possent homines facere sibi sortem nascendi, nemo esset humilis, nemo egens, unusquisque felicem domum inuaderet; sed quoniam di non sumus, natura nos regit et quemcumque uult casum in quemque mittit:

hinc sumus aestimandi, cum sumus nostri. Quis fuit Marius, si illum suis inspexerimus maioribus? in septem consulatibus nihil habet clarius quam se auctorem. Pompeium si hereditariae extulissent imagines

b.94
nemo Magnum dixisset. Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius. quid tibi uidentur illi ab aratro, qui paupertate sua beatam fecere rem publicam? quemcumque uoluerimus reuolue nobilem: ad humilitatem peruenies. Quid recenseo singulos, cum hanc urbem possim tibi ostendere? --- nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius: fastigatis supra tectis auro puro fulgens praelucet Capitolium. potes obiurgare Romanos, quod humilitatem suam cum obscurare possint ostendunt et haec non putant magna, nisi apparuerit ex paruis surrexisse ?

Misereri illius oportet quia orba est. attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae

p.115
tutorem fortissimum. Omnes uxores diuites seruitutem exigunt. crede mihi, uolet in suis regnare diuitiis; et tamen aequum est eam me possidere domum † quam me agnouerit. Si coeperimus esse magis liberi, si paulo speciosior animo eius adfulserit domus, si parum blande fecerimus, relinquet: et tunc est tormentum carere diuitiis, cum illas iam senseris. Vides quid inter duas uxores intersit: ista si nos reliquerit, repetet sua, haec quod dedit dimissa non auferet. Multi duxere sine dotibus mulieres, quidam dictas non accepere dotes, quidam etiam emptis contenti fuere mancipiis et cum possent accipere diuitias, emere quibus libertatem darent maluerunt quam suam uendere.

Aliquis in adoptionem iuuenis petitur: si uolet ire quaerat, senex ille qui petit quales et quos habeat maiores, quanta bona, an satis magno se possit addicere. aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere: excutiat testamenta, scrutetur census; ubi uero quaeret

b.95
uxorem, uideat an nuptias suas amet, an nil pluris faciat marito, an misericors sit, an fortis sit, an possit, si quid uiro inciderit, mala una tolerare: si bis bonis fuerit instructa, dotata est. Non possumus una felices esse: quod solemus, una infelices erimus. Fac, inquit, quod imperat; nolo propter me patrem tuum offendas. ibo, inquit, sola. Tu ibis? quo, infelix? quas
p.116
petitura regiones? est enim tibi aliquis locus? pater tuus nobis maria praeclusit, meus terras.

CESTI PII. Solent qui coguntur a patribus ut uxores ducant illa dicere: “non sumus etiam nunc apti nuptiis.” ego contra refugio uxorem quia uxorius sum. ARELLI FVSCI patris. Inpotens malum est beata uxor. cum inmensum pondus auri orba attulerit, cum pecunia arcas nostras onerauerit, quid aliud quam beati seruiemus? Altera filium dat tibi, altera patrimonium: pater, utra magis diues est? Locuples est, pater, quam mihi concilias: o si scires, quam diues et haec fuisset! “Orba, inquit, est:” et haec orba est; inter duas orbas ea mihi curanda est magis quam orbam ego feci.

Divisio. In hac controuersia nihil litium fuit: fere omnes consentiunt. LATRO primam quaestionem fecit: an pater propter matrimonium abdicare filium possit, cum liberum cuique huius rei arbitrium sit. GALLIO subiecit huic: etiamsi potest imperare filio ut uxorem ducat, an ei, qui iam habet. Latro secundam fecit: si ius est patri etiam propter matrimonium abdicandi, an huic liberum non fuerit parere, cum iurasset. Hoc in haec diuisit: an nemo iureiurando teneatur quo per necessitatem adactus est; an expleuerit iusiurandum ducendo illam uxorem; an etiamsi non expleuit, non teneatur religione qui coactus aliquid contra iusiurandum facit: hunc autem cogi a patre. Si per iusiurandum facit

b.96
hunc potest parere patri, an debeat. hic de meritis puellae et moribus.
p.117
Colore hoc usus est Latro pro patre:

puellam non misericordia motam sed libidine, et ideo non esse beneficium. In argumentis eleganter hanc partem tractauit: etiamsi beneficium dedisset, non esse sic referendam gratiam; deinde beneficium esse quod iudicio detur, non quod furore aut morbo. HISPO ROMANIVS alio colore dixit illam non amore adulescentis sed odio patris sui secutam; uoluit illi et amoris commendationem detrahere. BVTEO longe arcessito colore usus est; uoluit enim uideri non inuito patre sed secreto suadente, palam dissimulante totum hoc gestum; a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset; neque enim aliter effugere illos potuisse nisi patiente patre.

sed aiebat Latro non esse tanti detrahere illi commendationem soluti adulescentis, ut detraheretur inuidia relicti patris. FVSCVS ARELLIVS egregie declamauit; non enim propter nuptias orbae dimitti illam, sed quamuis orba non esset, eici iussit. non aliam sibi magis placere, sed illam displicere dixit, et hoc, quod Latro transcurrerat, pressit: timere se puellam temerariam, inter piratas natam, inter piratas educatam, inpiam in patrem. GALLIO illud quod omnes scolastici transierant dixit: timere se ne haec speculatrix esset et piratis occasiones omnes indicaret, aut certe ne uideretur; nolle se suspectum esse reipublicae. IVLIVS BASSVS timuit ne puella uideretur improbe iusiurandum exegisse; ne quid liberi

p.118
sibi esset, adiecit iurasse se per patrem.

TRIARIVS dum sententiam uirilem captat, inepte dixit iurasse se et per orbam. aiebat enim CESTIVS male deseri nunc orbam si etiam iurasset. Latro aiebat per patrem quoque iusiurandum ineptum esse; nihil enim minus conuenire, quam

b.97
aliquem per patrem iurare patrem relicturae. Omnes honestam matrem puellae dederunt, omnes dixerunt qua misericordia discessisse motam, qua amore. solus Pollio iudicio fecisse uult eam etiam misericordia discessisse: dixit enim illam non potuisse cum piratis uiuere; ut primum honestam occasionem inuenerit discedendi, discessisse.

Q. HATERIVS a parte patris pulcherrimam imaginem mouit: coepit enim subito quo solebat cursu orationis describere, quasi exaudiret aliquem tumultum, uastari omnia ac rapi, conburi incendiis uillas, fugas agrestium; et cum omnia implesset terrore adiecit: quid exhorruisti, adulescens ? socer tuus uenit. GLYCONIS ualde leuis et Graeca sententia est: katana/lwson to\n i)/dion gene/tora: e)/xomen pate/ra. Tolerabilem dixit illam rem, cum iurisiurandi uim describeret: hoc esse quod foedera sanciret, quo astringerentur exercitus: o(/rkos e)sti\ de/sma kai\ para\ peiratai=s a)sfale\s

p.119
me/vov. ARTEMON circa eundem sensum uersatus est a parte adulescentis; cum dixisset relictum patrem, adiecit: loido/rei nu=n to\n a)rxipeirath\n, to\n miaifo/non, to\n i(ero/sulon: pro/sqes, ei) qe/leis, kai\ to\n e)pi/orkon.
b.98