Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.

Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.

Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an

p.103
licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante. An licuerit
b.85
in illa diuisit: an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum maritus non adest; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat; Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem; oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam “adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit:” an nemo possit occidere, nisi qui deprehenderit; temptauerunt et illam: an non possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.