Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare

b.81
nisi deos. MARVLLI. Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos? Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici non debeat. an haec

p.98
innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit; CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum agunt, an huius egerint. Improbabat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset, sed tamquam problemata filosofumena. FVSCVS ARELLIVS pater sic diuisit: utrum incestae poena sit deici, an perire. utrum prouidentia deorum, an casu seruata sit; si uoluntate superorum seruata est, an in hoc ut crudelius periret.

Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.

Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS,

p.99
tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt
b.82
dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt ? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.

Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo

p.100

peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS cum indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes bis mori ? MARVLLVS dixit: constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista nominare deos, audet hoc loco ? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem ? Diocles CARYSTIVS dixit: kai\ a(/pac kai\ deu/teron kai\ tri/ton kai\ me/xri a)\n ou(= pe/sh|s e)f' o(\ be/blhsai.

b.83

Porci Latronis. Adulteros meos tantum excitaui. me miserum! quamdiu iacuerunt postquam deprehenderam? Ego te non abdicem quem possem

p.101
occidere? O acerbam mihi uirtutis meae recordationem! o tristem uictoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum maledixi: solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam, habeo manus. uocaui filium. Tu uiri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? ne truncus quidem capi potui nisi domi; utcumque tamen potui obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti. Cornelii Hispani: o me dignum, cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica dum armatus est! Te, respublica, inuoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus?

CESTI PII. Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Numquam putaui futurum salua republica, ut uir fortis sentiret se manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum quasi manus haberem. Triarii. Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me manus perdidisse. Descriptio pugnantis uiri fortis. Dii boni, et has aliquis manus derisit? P. Asprenatis. Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret.

b.84
Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi ? Steti derisus ab adulteris meis; patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.

FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus

p.102
perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii uicarius: in acie uicit, domi captus est. spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros. “Adulescens, uenit tempus militiae tuae.” Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis. ARGENTARII. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Libenter causam eius suscepi: quis enim illum non uindicet? quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori ? Vir fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?