Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare

b.81
nisi deos. MARVLLI. Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos? Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

utrum lex de incesta tantum sit, uel quae deiciatur nec pereat; an etiam damnata, si innocens post damnationem adparuit, deici non debeat. an haec

p.98
innocens sit; an haec deorum adiutorio seruata sit; CESTIVS et illas subiunxit huic ultimae quaestioni: an dii inmortales rerum humanarum curam agant; etiamsi agunt, an singulorum agant; si singulorum agunt, an huius egerint. Improbabat ALBVCIVM, quod haec non tamquam particulas incurrentes in quaestionem tractasset, sed tamquam problemata filosofumena. FVSCVS ARELLIVS pater sic diuisit: utrum incestae poena sit deici, an perire. utrum prouidentia deorum, an casu seruata sit; si uoluntate superorum seruata est, an in hoc ut crudelius periret.

Hic color fere sententiis quas praeposui permixtus est; quid tamen CESTIVS senserit indicabo. Contra sacerdotem quidam dixerunt: uideri deos infestos illi in hoc eam seruasse, ut diutius torqueretur. aiebat Cestius malle se casu uideri factum quam deorum uoluntate; nam si semel illos interuenire huic rei fatemur, manifestius erit poena seruatam esse sacerdotem, quam in poenam; itaque non probabat illud Triarii: “remissam tibi poenam putas ? ampliata es.” Ea ipsa, inquit, ampliatio, quae apud iudices fieri solet, ex qua uerbum in sententia petitum est, non est damnantis, sed dubitantis.