Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

sunt dii? ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur: quid times propitios deos? “Erat,” inquit, “praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus.” dicebam tibi: incestam lex mori uoluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: et inmensae altitudinis tristis aspectus electus potissimum locus, ut damnati saepius deiciantur. FVLVII Sparsi. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.

IVLII BASSI. Nihil putaueram amplius adici posse audaciae istius, quam quod in illa in cruce Vestam nominauerat: at enim ab ipso supplicio in templum usque reuoluta quidquid secundum deos sanctissimum est contactu suo polluit et, quam a saxo nusquam reuerti fas est nisi ad saxum, quanto minus quam in templum resiliuit? huc potius ueni ubi damnatur, quam illo ubi absoluitur. ALBVCII SILI. Si quis adhuc dubitabat de deiecta, ueniat et sibi ipse credat. haec inpudentia uirginis est? In urbe tam beata cum tot superfluant uirgines, cum

p.96
tot principum filiae sint, postulat ut praeteritis his potissimum ab inferis eruatis sacerdotem. “Quare ergo si incesta sum uiuo ?” nescio; hoc unum scio: nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest. Absit nefas et ut id saxum absoluat quod tantum damnatas accipit. ARGENTARII narratio.

Paene, iudices, narrare coepi, qualis esset rea; sed quid efficiam, cum illam incestam probauero? nempe ut de saxo deicienda uideatur: iam uisa est. Non imitabor istius inpudentiam, ut repetendo iudicium quod factum est inprobasse uidear.

b.80
quod exigebatur probaui; quod iudicastis exequor. Cornelii Hispani. Deos deasque inuoco, quos priore iudicio non frustra inuocaui, ut incesta quam tardissime pereat. “Inuocaui,” inquit, “numina.” Quid inuocas, mulier? si innocens es, dii non sunt. Videte quantum sacerdos peccauerit, quae nec absolui potuit nec mori. Aut tu sacerdotium uiolasti, aut nos sacerdotem. Erras si satis ad sacerdotium putas perire non posse. Romani Hisponis.

Ab Tarpeio ad Vestam, cuius uittam carnifex rupit; a templo ad saxum, a saxo ad templum: hac pudicae sacerdotis inter supplicia et uota discursus est. inter superos inferosque iactata in nouam poenam reuixisti. Pompei SILONIS narratio. Quod ad rerum expositionem pertinet, iudices, non committam, ut ultionem deorum immortalium morer uerbis. Incesta saxo deiciatur. lege damnata est: habetis iudicium.

p.97
deiecta est: habetis exemplum. Vibii Galli narratio. Breuis expositio rerum est: aduersariam incesti postulaui, accusaui, damnaui, carnifici tradidi: permittitis iam abire accusatori? recedamus ad absolutionem tuam. ita dii damnatam maluerunt absoluere quam sacerdotem? Sero innocentiam damnata concupisti, uitam deiecta.

Ex altera parte. FVLVI Sparsi. Damnata deiecta est: absoluta descendit. ARELLI FVSCI patris. Putares puellam demitti, non cadere. CESTI PII. Nullam habebat gratiam: in templo uixerat; itaque tantum deos inuocabat. Lex sacerdotem non usque ad saxum differret, nisi expectaret deorum sententiam. Cornelii Hispani. Descripsit altitudinem montis etiam secure despicientibus horrendam et adiecit: carnifex quoque recedens impellit. Nihil fecit tamquam rea; contumax est innocentia; turpe putabat sacerdos rogare

b.81
nisi deos. MARVLLI. Mirandum est si oppressa est uirgo sine gratia? cuius enim genibus submisit manus? quem deprecata est, quae tarde rogauit etiam deos? Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: