Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Declamauerat apud illum hanc ipsam controuersiam VARVS QVINTILIVS,

p.99
tunc Germanici gener, et praetextatus. is cum descripsisset circumstantium indignationem quod tam cito oculis poena subduceretur, dixit: exaudierunt
b.82
dii immortales publici uoti preces: incestam, ne cito supplicium transcurreret, reuocauerunt. CESTIVS multa contumeliose dixit in istam sententiam: sic, inquit, quomodo quadrigas reuocauerunt ? nam et ante posuisti similitudinem, quia et haec de carcere exierat. Cum multa dixisset nouissime adiecit rem quam omnes improbauimus: “ista neglegentia pater tuus exercitum perdidit.” filium obiurgabat, patri maledixit.

Pastor AIETIVS hanc controuersiam apud Cestium dixit iam senator et hunc colorem optimum putauit: sic ueneficiis corpus induruit, ut saxa reuerberet. Multum CESTIVS hunc corripuit et dixit: hoc est quare ego auditores meos inuitem ad alios audiendos ire? aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est. dicebat autem in Albucium, qui illis diebus dixerat in hac controuersia: “durius saxo,” et in Bassum Iulium multa, qui dixerat: “uirgo de sub saxo.” Othonem IVNIVM patrem memini colorem stultum inducere, quod minus ferendum est quod libros colorum edidit. “Fortasse,” inquit, “poenae se praeparauit et ex quo

p.100

peccare coepit, cadere condidicit.” SILO POMPEIVS hunc colorem temptauit: praestatur, inquit, quaedam et damnatis sacerdotibus uerecundia: erubuimus quicquam ex damnatae ueste detrahere. HISPANVS dixit: ita putaueras una te poena posse defungi, cum in saxo deos nominasses? TRIARIVS cum indignantium uoces descripsisset adiecit: quid? non potes bis mori ? MARVLLVS dixit: constitit in saxo, inuocauit deos; publica indignatio exorta est: audet ista nominare deos, audet hoc loco ? quid autem habet iam quod illos roget, nisi bonam mortem ? Diocles CARYSTIVS dixit: kai\ a(/pac kai\ deu/teron kai\ tri/ton kai\ me/xri a)\n ou(= pe/sh|s e)f' o(\ be/blhsai.

b.83

Porci Latronis. Adulteros meos tantum excitaui. me miserum! quamdiu iacuerunt postquam deprehenderam? Ego te non abdicem quem possem

p.101
occidere? O acerbam mihi uirtutis meae recordationem! o tristem uictoriae memoriam! ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum maledixi: solus ego ex omnibus maritis nec dimisi adulteros nec occidi. Quid ridetis? inquam, habeo manus. uocaui filium. Tu uiri fortis filius, qui stringere ferrum non potes? ne truncus quidem capi potui nisi domi; utcumque tamen potui obluctatus sum et truncum corpus opposui. exierunt adulteri tantum meo sanguine cruenti. Cornelii Hispani: o me dignum, cui aut pudica contingat uxor, aut inpudica dum armatus est! Te, respublica, inuoco, quae manus meas possides. Quis non putet aut me sine filio fuisse, aut filium sine manibus?

CESTI PII. Conceptus est iste — ex quo, sciemus cum adulteros deprehendero. Numquam putaui futurum salua republica, ut uir fortis sentiret se manus perdidisse. MARVLLI. Adulteros meos usque ad limen prosecutus sum. Cucurri miser ad ferrum quasi manus haberem. Triarii. Deciderunt arma cum manibus: tunc primum sensi me manus perdidisse. Descriptio pugnantis uiri fortis. Dii boni, et has aliquis manus derisit? P. Asprenatis. Arcessitus ut occideret adulteros, uenit ut dimitteret.

b.84
Ita ego manus etiam pro adulteris perdidi ? Steti derisus ab adulteris meis; patris desertor, matris leno, quem, puto, iam creditis non esse filium uiri fortis, tertius in cubiculo derisor stetit.

FVLVII Sparsi. In bello suas, in domo etiam filii manus

p.102
perdidit. Processit in bellum hic unus omnium adulescentis filii uicarius: in acie uicit, domi captus est. spectat inter spolia uiri fortis uolutantes adulteros. “Adulescens, uenit tempus militiae tuae.” Indigna res: deceptus est; tam frustra ad filium quam ad gladium cucurrit. ridebant adulteri truncas uiri fortis manus, circa sua arma labentis. ARGENTARII. In bella non uenit et ante patriae quam patri negauit manus. Libenter causam eius suscepi: quis enim illum non uindicet? quid hoc infelicius, quem adulteri tunc riserunt, cum deberent mori ? Vir fortis in ciuitate truncus integros adulteros spectat?

IVLII BASSI. Non est quod putetis puniri illum: ad suos dimittitur; dimittitur, inquam, ad matrem suam, nescio an et ad patrem. meruit hereditatem illius, quem occidere parricidium putauit. Nulli umquam plus debuistis uiro forti: usque eo pro uobis pugnauit, ut pro se non posset. Adulescens, quos dimisisti sequere.

Pars altera. Vibii Galli. “Matrem,” inquit, “non occidisti.” quem minus hoc crimine perdere debui quam patrem? Pater occidere iussit: lex uetat. non comparassem patri legem, nisi cum illa lex fuisset. alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere. ARELLI FVSCI patris. O misera pietas, inter quae parentum uota constitisti! Non semper scelera nostri iuris sunt, et truces quoque animos misericors natura debilitat.

Divisio. Lateo hac usus est diuisione: an

p.103
licuerit filio tunc uindicare; an oportuerit; an si licuit et oportuit, ignoscendum sit illi si non potuit indulgentia repugnante. An licuerit
b.85
in illa diuisit: an tunc liceat adulterium filio uindicare, cum maritus non adest; an tunc liceat, ubi maritus in eo loco est quasi omnino non esset. An oportuerit tractationis quidem est, quam ut quisque uult uariat; Latro sic tamen ordinauit: oportuit, etiamsi pater non iuberet, occidere adulteram uiri fortis uxorem; oportuit iubente patre, etiamsi ipse posset occidere; oportuit, cum et iuberet et ipse non posset. Noui declamatores illam quaestionem temptauerunt ex uerbo legis natam “adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit:” an nemo possit occidere, nisi qui deprehenderit; temptauerunt et illam: an non possit abdicari filius ob id quod illi facere sua lege licuit.

Color pro adulescente unus ab omnibus qui declamauerunt introductus est: “non potui occidere,” ex illa Ciceronis sententia tractus, quam in simili controuersia dixit, cum abdicaretur is qui adulteram matrem occidendam acceperat et dimiserat: ter non--- Latro descripsit stuporem totius corporis in tam inopinati flagitii spectaculo et dixit: pater, tibi manus defuerunt, mihi omnia. et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit: antequam ad me redeo, exierunt. GORGIAS inepto colore, sed dulci PAMMENES ex nouis declamatoribus

p.104

dixit---GORGIAS egregie dixit---PAMMENES dixit---FVSCVS ARELLIVS dixit: maius erat scelus quod imperabas quam quod deprehenderas. ALBVCIVS non narrauit, sed hoc colore egit ab initio usque ad finem: ego me defendere debeo? si quid mihi obiectum erit, aut negabo aut excusabo. si quid exegeris maius uiribus meis, dicam: ignosce, non possum; ignoscit filio pater nauigationem recusanti, si non fert mare; ignoscit non sequenti castra,

b.86
si non potest, quamuis pater ipse militaris sit. non possum occidere. Agedum ipsam legem recita: “liceat et marito, liceat et patri, liceat et filio.” quare tam multos nominat, nisi quod putat aliquos esse qui non possint? Et in descriptione dixit: cum me uocauit pater “hoc,” inquam, “putat supplicium futurum morte grauius, si adulteram filio ostenderit.” Et illud dixit: exierunt adulteri inter patrem debilem et filium stupentem. SILO hoc colore narrauit: non putaui mihi licere.

BLANDVS hoc colore: utrimque fili nomen audio; pater rem petit iustiorem, mater faciliorem. Et illud post descriptionem adiecit: fatebor uobis, parricidium coram patre facere non potui. CESTIVS hoc colore egit: “prosiluit,” inquit, “protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit. ago confusioni meae gratias, quod nihil in illo cubiculo uidi praeter matrem et patrem: pater rogabat ut occiderem, mater ut uiueret; pater ne nocens inpunita esset, mater ut ego innocens essem; pater recitabat legem de adulteriis, mater de parricidiis.” Et ultimam sententiam dixit: occidere matrem si turpe est noluisse, non potui. ARGENTARIVS dixit: non

p.105
est quod me ex hoc habitu aestimetis, quod manus habeo: tunc non habui. Et illud dixit: dat poenas tibi: perdidit uirum, perdidit filium; aegrotanti non adsidebo, egentem non alam; omnia mihi libera sunt, iam uitam illi non debeo.

Ex altera parte multa sunt pulcherrime dicta; sed nescio an Graecis nostri cessuri sint. In hac controuersia dixit DAMAS ---Habet aliquid corrupti haec sententia. Latro dixit: quantum ego tunc questus sum cum fortuna mea, quod non et oculos perdidissem! SILO POMPEIVS dixit: fili, aut oculos erue aut manus commoda. Omnes aliquid belli dixerunt illo loco quo deprensi sunt adulteri et dimissi. Latro dixit: adulteros meos tantum excitaui. FVSCVS ARELLIVS

b.87
illius sententiae frigidius dixit contrariam illi sententiam: adulteros interuentu meo ne excitaui quidem. VIBIVS RVFVS dixit: adulteri marito non adsurrexerunt. POMPEIVS dixit: adulescens, denique adulteros excita; postquam tu uenisti securius iacent. Latro dixit: erratis qui me putatis manus non habere. filium uocaui: ut intrauit ab adultero salutatus est.

FVSCVS dixit: fili, tuam fidem, ostende te integro manus me non perdidisse. controuersiam mihi de te facit adulter: ueni et utrius sis filius indica. P. VINICIVS et pulchre dixit et non noue — sumpsit ab omnibus bene dicta —: inrupi in cubiculum adulterorum: quid mentior miser? aperto cubiculo expectabant adulteri.

p.106
CESTIVS dixit: uocaui filium; risit adulter tamquam qui diceret: meus est. VIBIVS RVFVS dixit: adulter meus exiit commodo suo. HYBREAS hunc sensum optime dixit---DIONYSIVS, filius eius Dionysii qui Ciceronis filium docuit, elegans magis declamator quam uehemens, hunc sensum et uehementer dixit et eleganter---VIBIVS RVFVS dixit:

quam otiosi, quam securi adulteri transierunt praeter oculos meos, praeter filii manus! Latro cum exeuntis adulteros descripsisset adiecit: adulescens, parentes tuos sequere. NICETES illam sententiam pulcherrimam, qua nescio an nostros antecesserit---Sed illud ALBVCI utique Graecos praeminet: cum pugnantem se in acie descripsisset, dixit: me miserum, quas manus adulter effugit! et illud Albuci: “non potui,” inquit, “matrem occidere.” quo excusatior sis adice “et patrem.” Albucius sic narrauit tamquam filio sciente factum esset adulterium; suspectum quasi conscium matri suae fecit. P. Asprenas dixit: exiit nouissime maritus et dedit adulteris suis locum. Idem dixit: matrem occidere non potes? adulterum certe occides. an et iste pater est? Dixerat

b.88
NICETES--- MVRREDIVS dum hanc sententiam imitari uult, stultissimam dixit: reliqui in acie pugnantes manus.

p.107

Iam se parabat in tertiam, nisi nox defecisset. Stupri accusatur, stuprum defendit; cum altera rapta litigat, alteram aduocat. Vindicate patres, uindicate fratres, uindicate mariti; fortior publicae disciplinae seueritas surgat: iam binae rapiuntur. MENTONIS. Postera die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus. coit populus uelut publico metu exterritus, uix credit duos tantum fuisse raptores, cum interim producitur publicus pudicitiae hostis, quem una nocte unius uirginis iniuria non fatigauerat. CESTI PII. Alteram iniuriae. rapuit, alteram patrocinio. Quantum suspicor, ne rapta quidem es. quaeris argumentum? non irasceris. Quomodo istud fit? duabus iniuriam fecit, una queritur? “Misericors sum,” inquit. gaude; habes qui te uindicet. Vide qualem habitura sis uirum: non est una contentus. ARGENTARIVS eundem sensum dixit hoc adiecto: non est una contentus, ne una quidem nocte.

Pompei SILONIS. At quam bene mimum egit, quomodo raptam se questa est, qua uociferatione! quam paene illi optione cessimus! Triarii.

p.108
Perieras, raptor, nisi bis perire meruisses. IVNII GALLIONIS. Sumatur de illo supplicium, constituatur in conspectu publico, caedatur diu,
b.89
toto die pereat qui tota nocte peccauit. Subito fastidiosus raptor occurrit et ait: “iam nec nuptias uolo.” Stulta deciperis; dicam si uis quid dixerit tibi ? idem enim dixit et huic: “dum te peto in illam incidi.” ARELLI FVSCI patris. Retro amnes fluant, sol contrario cursu orbem ducat, confugiat sacrilegus ad aras: raptorem rapta uindicat.

Ex altera parte. Pompei SILONIS. Postero die cum illi narratus esset nocturnus error, dum putat se in unam incidisse, huic priori supplices summisit manus, hanc prius deprecatus est, exorauit: propter hoc, puto, ista magis raptori irascitur. Alterais ex puellis raptorem mori uult, altera seruari: reum alter iudex damnat, alter absoluit; inter pares sententias mitior uincat. Dicam quod sentio: magis irasceretur si unam tantum rapuisset; diceret: “ergo ego sola digna uisa sum cui iniuriam faceret?” ARGENTARII. Refer nunc Verginiam, refer Lucretiam: plures tamen Sabinae sunt. Ex tribunis potentior est qui intercedit. non est inuidiosa potestas quae misericordia uincit. Quid cessas, puella? pro marito roga. Haec sententia deridebatur a Cestios quasi inproba.

Divisio. In hac controuersia de prima quaestione nulli cum altero conuenit. Lateo primam fecit quaestionem: non eum posse raptorem qui ab

p.109
rapta mori iussus esset seruari---Si legatus, inquit, exire debet peribit; si militare debet peribit; si lege ducere debet peribit; si raptam ducere debet aeque peribit. Si is te ante rapuisset et nuptias optasses, interposito deinde tempore, antequam nuberes, hanc uitiasset, negares illum debere mori rapta iubente? atqui nil interest, nisi quod dignior est raptor morte, cuius inter duos raptus ne una quidem nox interest. Si rapta nupsisses,
b.90
deinde post tertium diem rapuisset aliam, negares illum mori debere? atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?