Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Hoc expectastis, ut capite demisso uerecundia se ipsa antequam impelleretur deiceret?

p.94
id enim deerat ut modestior in saxo esset quam in sacrario fuerat. constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio: hoc alterum damnatae incestum fuit. Damnata est quia incesta erat, deiecta est quia damnata erat, repetenda est quia et incesta et damnata. et deiecta est. dubitari potest quin usque eo deicienda sit, donec efficiatur propter quod deiecta est? Patrocinium suum uocat pereundi infelicitatem. quid tibi, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis quidem deiecta pereas ? Veniet ad colendum Romani imperii pignus etiamsi non stupro, at certe carnificis manu incesta? “Inuocaui,” inquit, “deos.” statuta in illo saxo deos nominasti, et miraris, si te iterum deici uolunt?

si nihil aliud, loco incestarum stetisti. CESTI PII narratio. Quid agam? exponam quando stuprum commiserit, cum quo, quibus consciis? ista quia probaui damnata est. quid postea accessit quod illam uirginem faceret? quod iacuit in carcere, quod ducta est ad saxum, quod inde proiecta? Ait se innocentem quia perire non potuit. ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio? ampliatur a iudicibus in poenam ? Postulat ut, cum contra poenam causa tuta non fuerit, contra causam tuta poena sit. Non putas legem cauisse ut perires, quae cauit quemadmodum perires?

p.95
Exoremus te, mulier, ut
b.79
iterum absoluaris? Aut tu sacerdotium uiolasti, aut hi sacerdotem. Male de diis existimas, si sacerdoti suae tam sero succurrunt. lata est sententia; pronuntiatum est; damnata es: interrogo de hoc loco, mulier, responde mihi:

sunt dii? ARELLI FVSCI patris. Iterum experiamur: quid times propitios deos? “Erat,” inquit, “praeruptus locus et inmensae altitudinis tristis aspectus.” dicebam tibi: incestam lex mori uoluit. stat moles abscisa in profundum, frequentibus exasperata saxis, quae aut elidant corpus aut de integro grauius impellant; inhorrent scopulis enascentibus latera: et inmensae altitudinis tristis aspectus electus potissimum locus, ut damnati saepius deiciantur. FVLVII Sparsi. A superis deiecta, ab inferis non recepta, in cuius poenam saxum extruendum est.