Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

IVNII GALLIONIS. Ambitiosa lex est: ad sacerdotium non ullas nisi integrae non sanctitatis tantum, sed felicitatis admittit; inquirit in maiores, in corpus, in uitam: uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias. Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in

p.87
illis myoparonis angustiis spatiata es: uiderimus quid in te audere potuerit feritas hostium, libido barbarorum, licentia dominorum. certum habeo, iudices, cum hanc feritatem barbarorum audiatis, fauetis illi, ut quamprimum mutet seruitutem. Sic istam seruauerunt piratae, quemadmodum qui lenoni essent uendituri sic istam seruauit leno, ut cogeretur stare in illo ordine, ex eadem uesci mensa, in eo loco uiuere, in quo etiamsi non patiaris stuprum uideas.

Aliquis fortasse inuentus est, quem hoc ipsum inritaret, quod rogabas. Ipse autem leno pepercit? ignoramus istos quibus uel hoc in eiusmodi quaestu praecipue placet, quod inlibatam uirginitatem decerpunt? seruauit te leno quam prostituturus erat in libidinem populi? istam sic leno, tamquam nos castam e castis? “Omnes,” inquit, “exoraui.” Si quis dubitabat an meretrix esset, audiat quam blanda sit. haesisti in conplexu, osculo pacta es, ut felicissima fueris pro pudicitia

b.73
inpudice rogasti. Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti? eum dico: “uim passa es,” “occidi,” inquit, cum dico: “hominem occidisti,” “inferebat,” inquit, “uim mihi.” sacerdos nostra stuprum homicidio, homicidium stupro defendit. Divisio. Latro in has quaestiones diuisit:

an per legem fieri sacerdos non possit; etiamsi lex illi non obstat, an sacerdotio idonea sit. An lege prohibeatur in haec duo diuisit: an casta sit,

p.88
an pura sit. An casta sit in haec diuisit: utrum castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam. Puto enim uirginem quidem esse te, sed contrectatam osculis omnium; etiamsi citra stuprum, cum uiris tamen uolutatam; an es casta talis qualis uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque incestam? Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur castitas, an haec uirgo sit.

Aiebat APOLLODOREIS quidem placere fixa esse themata et tuta, sed hic non repugnare controuersiam huic suspicioni; non enim ponitur adhuc uirginem esse, et multa sunt, propter quae credibile sit non esse. Illud adiciebat: denique etiamsi non effecero, ut credant iudices non esse uirginem, consequar tamen, ut non putent dignam sacerdotio, de qua dubitari potest an uirgo sit. An pura sit in haec diuisit: an etiamsi merito occiderit hominem, pura tamen non sit homicidio coinquinata; deinde: an merito occiderit hominem innocentem uti corpore prostituto uolentem. Absoluta est: ostendit non puram se esse, sed tutam. An idonea sit in tractationes quas quisque uult diuidit: an idonea sit tam infelix, ut caperetur, ut ueniret, ut lenoni potissimum, ut prostitueretur, ut occidere hominem cogeretur, ut causam diceret.

CESTIVS etiam altius

b.74
petiit et obiecit, quod tam uilis suis fuisset, ut non redimeretur. SILO
p.89
POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit: “casta e castis.” lex, inquit, “e castis” cum dicit, hoc non tantum ad parentes refert, sed ad omnes quibus conuersata est uirgo; non enim adicit “e castis parentibus,” sed “e castis” cum dicit, uult illos a quibus uenit uirgo castos esse. Intellego, inquit, sub hoc uerbo multa. e castis cum dicit intellego e castis penatibus, tu ex incestis uenis; intellego e castis disciplinis, tu ex obscenissimis uenis. quid enim didicisti? et quaecumque hoc loco dici poterant. Idem et in illa parte fecit “pura e puris.”