Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

alui. quomodo, quaeritis ? quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo

p.72
animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est: non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:

“pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est. hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere; tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem, i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. crede mihi, sacra populi lingua est. ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam:

innocens sum. Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea

p.73
proposuit inuidia: sequemur senes quo uocat ambitio iuuenilis et
b.61
concionem illi praebebimus? Melius se potest iactare quam defendere. Ecqui iustus metus meus est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera quae mihi cum inimico fateor esse communia et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Proici me adiectis uerborum contumeliis iussit: ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri uitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum suam fratrem non recepit in publico manet. aequauit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum.

Adoptaui te cum abdicatus es: cum adoptas abdico. VIBI RVFI. Cum egerem aiebam: “satis se uindicauit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam.” MARVLLI. Ille uitam audebit rogare, qui mori malet quam sua uerba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli. quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis adtingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris; scio quam graue sit repelli a domesticis. scio quam

p.74
crudele sit cotidie et mortem optare et uitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.
b.62