Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Ecquid aperis mi , penates tuos? non sum hospes grauis, unum senem adduco. hoc tibi uitio, pater, placui. Venit ignotus senex; uolo transire tacentem; per patrem rogat. ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat superstitem? Quid hoc esse dicam quod me tam, periculose abdicant? quod toties isti fortunam mutant, quoties ego patrem? Redite in gratiam: inter funestas acies armatae manus in foedus porriguntur. perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia: aut si tam pertinacia placent odia, mihi parcite. iactatus inter duos patres, utriusque filius, semper tamen felicioris abdicatus,

b.59
positus inter duo pericula, quid faciam? qui alunt abdicantur, mendicant qui non alunt.

Illud tamen, pater, deos testor: diuitem te relinquo. CESTI PII. Tali me operi praeparaueram: uolebam fratres in gratiam reducere. hoc tu obicis? at nisi impetrauero ut boni fratres sint, impetrabo ne mali patres sint. Vterque me amauit, uterque pro me uota fecit: quantum est si dixero: “uterque me aluit?” Quae causa fuerit discordiae nescio; timeo ne iste prior iniuriam fecerit: prior egere coepit. Quid obicis, pater? puto misericordiam; scio quendam in hac ciuitate propter istud crimen adoptatum. “Fratrem,” inquit, “alere

p.71
noluit.” Inuenisti quod possem defendere. Possum liberos tollere, ut primum hoc illis narrem, auum illorum fame perisse? Non fefellit te qualis essem: sciuisti cum adoptares. Bis abdicatus sum: uolo utramque causam meam agere, neutram per me uolo; adsit mihi altus: semper causa mea habebit aduocatum patrem. Alter alterum amet: uterque me amauit. Vis illum ueras poenas dare? sentiat quam bono fratri iniuriam fecerit.

Pompei SILONIS. De patre uestro merui bene, quamquam eum per aetatem nosse non possum; sed habet et ille beneficium meum: duos eius filios alui. Surge infelix senex. quid? putatis illum flere quod eget? immo quod abdicauit, quod non aluit. ARGENTARII. Vides enim, liberalis in domo tua esse coepi: ille propter me duxit uxorem, cum fortasse iuuenem adoptare posset. Haec abdicantis fuere uerba: “i ad illum quem magis amas quam patrem.” Non omnibus imperiis patris parendum est. nihil in te noui facio: scis me et priori patri non paruisse. Venit immissa barba capilloque deformi,. non senectute sed fame membris trementibus, semesa et tenui facie atque elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset,

b.60
introrsus conditos oculos uix alleuans:

alui. quomodo, quaeritis ? quomodo istum. Cornelii Hispani. Puta me hodie non abdicari sed adoptari. uolo quaedam futuro praedicere patri: hic quem uis adoptare inimicum patris sui inuito patre aluit. reliquit aequo

p.72
animo beatam domum, ut cum mendico uiueret. noueris oportet hoc eius uitium: ad praestandam calamitosis misericordiam contumax est. nec tamen habeo quod de hoc uitio meo queri possim: hoc inueni patrem, hoc perdidi. Quam multi patres optant similem filium! ab his abdicor. Homo est: non uis alam hominem? ciuis est: non uis alam ciuem? amicus est: non uis alam amicum? propinquus est: non uis alam propinquum? sic peruenitur ad patrem. homo est, ciuis est, amicus est, propinquus est. ea condicione ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:

“pater est?” VIBI GALLI. Circumibo tecum, pater, aliena limina; ostendam omnibus et me qui alimenta dedi et te qui negasti. Romani Hisponis. Scio, pater, melius esse quod tu dicis: istud ego si possem, numquam abdicatus essem. fateor, uitium est. hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec potuit. Impulisti me in fraudem: qui me abdicabat aiebat: “non oportebat fieri;” tu dicebas oportere; tibi credidi. “Non dedit,” inquit, “mihi alimenta.” defuerunt tibi? Quisquis alimenta a mendico rogatus est nihil amplius quam monstrat: “i ad fratrem, i ad filium.” Iam quidam nobis eandem fortunam precantur. crede mihi, sacra populi lingua est. ALBVCI SILI. Tollite uestras diuitias quas huc atque illuc incertae fortunae fluctus appellet; redite in gratiam: