Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus, sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.

Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob

p.75
id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere:
b.63
commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.

Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?

puto, indignaris praereptum tibi officium.” LATRO colorem simplicem pro adulescente: habere non quo excuset sed quo glorietur. Non potui, inquit, sustinere illud durum spectaculum. offensam mihi putas tantum excidisse? mens excidit, non

p.76
animus mihi constitit, non in ministerium sustinendi corporis suffecerunt pedes, oculi subita caligine obtorpuerunt: alioqui ego, si tunc meae mentis fuissem, expectassem dum rogarer? FVSCVS illum colorem introduxit, quo frequenter uti solebat, religionis: mouit, inquit, me natura, mouit pietas, mouit humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo uarietas. stare ante oculos Fortuna uidebatur et dicere talia: hi sunt qui suos non alunt.

ALBVCIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater, nec summissis uerbis locutus est; non rogauit, set, quomodo agendum est cum filio, alere me iussit; recitauit legem, quam ego semper scriptam etiam patruo putaui. Et deinde dixit: praestiti non quantum patri praestare debui, set quantum uetanti subripere potui. BLANDVS colore

b.64
diuerso: uenit subito deformis squalore, lacrimis. O graues, Fortuna, uices tuas! ille diues modo superbus rogauit alimenta, rogauit filium suum, rogauit abdicatum suum. interrogas quam diu rogauerit? ne di istud nefas patiantur ut diu rogauerit; diutius tamen quam tu. Quaeritis quid fecerim? quod solebam.

SILO POMPEIVS hoc colore: mouit, inquit, me quod nihil suo iure, nihil pro potestate, quod tamquam patruus accessit. ego uero non expectaui uerba, non preces: complexus sum et osculatus sum patrem, dedi alimenta. hoc unum crudeliter feci, quod dixi fratrem dedisse: non

p.77
alere sed exprobrare uisus sum. TRIARIVS hoc colore: timui, inquit, si non aluissem, ne abdicarer a patre; sciebam quomodo illi placuissem. ARGENTARIVS hoc colore: accessit, inquit, ad me pater obrutus sordibus, tremens deficientibus membris; rogauit alimenta. interrogo uos, iudices, quid me haec si fiant facere oporteat? nam istum non interrogo: scit quid facturus sim. num patiemini ut alteri patri faciam iniuriam, alteri inuidiam? Cum uetuisset me alimenta praestare, si qua est fides, non putaui illum ex animo uetare; lenocinatur, inquam, gloriae meae, ut uidear patrem etiam prohibitus aluisse.

MARVLLVS nouo colore egit: cecidit in pedes meos senex squalidus barba capilloque. nouit, inquam, nescio qui iste misericordiam meam. adleuaui, cum. ignorarem quis esset: uultis repellam, quod pater est? CESTIVS hoc colore: haec mecum cogitaui: pater meus est; egentem uidet frater: non miseretur, non praestat alimenta; hoc est, inquam, non uult praeripere filio officium, scit in hac fortuna meorum has iam . meas esse partes. Hoc peccaui quod non ultro ad patrem accessi; sed aiebam: nolo huic quicquam amplius praestare quam illi praestiti: non expectaui donec patruus ad me ueniret, et nunc expectabo. Venit ad

b.65
me pater: quid habui . facere? perducere illum ad patrem? non feci: merito irascitur. potuit enim si aluisset leuare
p.78

quidem fortunam fratris, sed causam adgrauare. BUTEONIS colorem non probabat Latro: praestitisse se dixit exiguum, tantum quo spiritum posset producere; et cum descripsisset pallorem eius ac maciem adiecit: apparet illum ab inimicis ali. Hunc colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est: non est, inquit, abdicato quicquam ex gloria criminis sui detrahendum. HISPANVS hunc colorem uenustius; nam et miserationi eius qui non benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil detraxit: quomodo autem, inquit, illum alo? exiguos furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea detrahere potui famelico seni porrigo. Non credis, qui scis quomodo te aluerim?

Colorem ex altera parte quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum, ut grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia induceremus odia. Thyesteo more aiebat patrem non irasci tantum debere, sed furere. Ipse in [*](Trag. fragm. inc. inc. fab. 212 Ribb.) declamatione usus est summis clamoribus illo uersu tragico: “Cur fugit fratrem? scit ipse.” Hunc colorem secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum uidebatur non dure posuisse in narratione sic: infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam, excepto uno quod alter alterum egentem uidimus. Aeque efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac sententia:

uos, iudices, audite quam ualde eguerim: fratrem rogaui. Hanc partem memini apud Cestium declamari ab ALFIO FLAVO, ad quem audiendum me fama perduxerat; qui cum praetextatus esset tantae opinionis fuit, ut populo Romano puer eloquentia

p.79
notus esset. Semper de illius ingenio Cestius et praedicauit et timuit: aiebat tam inmature magnum ingenium non esse uitale; sed tanto concursu nominum audiebatur, ut raro auderet post illum Cestius adicere. Ipse omnia mala faciebat ingenio suo; naturalis
b.66
tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit. Semper autem commendabat eloquentiam eius aliqua res extra eloquenlotiam: in puero lenocinium erat ingenii aetas, in iuuene desidia.

Hic cum declamaret partem abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam: quis es tu qui de facto patrum sententiam feras? ille tunc peccauit: tu nunc peccas. ad te arbitrum odia nostra non mittimus: iudices habemus deos. Et illam sententiam: audimus fratrum fabulosa certamina et incredibilia nisi nos fuissemus: impias epulas, detestabili parricidio furuum diem: hoc uno modo iste frater a fratre ali meruit. Quam innocenter me contra parricidium uindico! filium illi suun reddo.

CESTIVS hunc colorem tam strictum non probauit, sed dixit temperandum esse, et ipse hoc colore usus est quem statim a principio induxit: miratur aliquis, quod cum duo grauissimam a fratre meo acceperimus iniuriam, ego et filius, ego solus irascor? non est quod miretur: iam filio satisfactum est. Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia. Fortasse ego cum egerem fratrem rogassem, si tu non fuisses; fortasse ille me

p.80
rogasset, si tu non fuisses; poterit nobis conuenire, si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces rogent.

HERMAGORAS in hac controuersia transiit a prooemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset; sed, ut Latroni placebat, schema quod uulnerat, non quod titillat: --- Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem GALLIO et ipse per sententiam sic: quidni filium mihi nolim cum isto communem esse, cum quo utinam

b.67
communem nec patrem habuissem? Diocles CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit breuissime, rarissimo genere, quo duobus sententia uerbis consummatur; nec enim paucioribus potest --- EVCTEMON, leuis declamator sed dulcis, dixit noue et amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum, quo reconciliatio fratrum temptatur ---

Sacerdos uestra adhuc in lupanari uiueret nisi hominem occidisset. Inter barbaros quid passa sit nescio: quid pati potuerit scio. sacerdoti ne purus quidem contigit dominus. absint ex hoc foro lenones, absint meretrices, ne quid parum sanctum occurrat, dum sacerdos legitur. Si nihil aliud certe osculatus est te quisquis spurcam putauit. O egregium pudicitiae patrocinium: militem occidit; at hercule lenonem non occidisti. Deducta es in lupanar, accepisti locum, pretium constitutum est, titulus inscriptus est: hactenus in te inquiri potest; cetera nescio. quid in cellulam me et obscenum lectulum uocas ? de pudicitia sacerdotis hic quaeritur. “Nemo,” inquit, “mihi uirginitatem eripuit:”

b.68
sed omnes quasi erepturi uenerunt: sed omnes quasi eripuissent recesserunt. Quo mihi sacerdotem cuius precaria est castitas? Cum ex illo lupanari cruenta fugeres, si qua tibi occurrisset Si mater tua prostitisset, tibi noceret. propter te liberis tuis sacerdotium non daretur. FVLVI Sparsi.

Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire possumus. CORNELI Hispani. Occidisti hominem. quid respondes? “uim adferebat mihi.” Etiam, puto, sacerdoti pro libertate uota facienda sunt: captiuae mandabitis? pro pudicitia uota facienda sunt:

p.82
prostitutae mandabitis? pro militibus uota facienda sunt: isti mandabitis ? Id enim deerat, ut templa reciperent quas aut carcer aut. lupanar eiecit. MARVLLI. Vt sciamus illam apud lenonem fuisse, blanda est; ut sciamus apud piratas, cruenta est. “Nemo,” inquit, “me attigit.” da mihi lenonis rationes: captura conueniet. Age, si quis uenit pertinax? age, si quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?

age, si quis, ne negare posses, ferrum attulit? P. VINICII. Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit. Cuius audaciae es, puella? etiamsi nos nobis non timeremus, tu tibi metuere deberes. Aliter deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia est, aliter nostrae aestimationi: nos tantum quae palam feceras uidimus, illi etiam quae secreta sunt. Indignam te sacerdotio dicerem, si transisses per lupanar. Praecedens hanc lictor summouebit? huic praetor uia cedet, summum imperium consules cedent? tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet? Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere: ne fieri sacerdotem talem fas fuerit. nam quod ad sortem pertinet, ne reliquae uirgines

b.69
contaminarentur, haec segregata est. Castam te putas, quia inuisa meretrix es ? nuda in litore stetit ad fastidium emptoris; omnes partes corporis et inspectae et contrectatae sunt. uultis auctionis exitum audire? uendit pirata, emit leno, excipitur nihil. eo deducta es,
p.83
ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori. Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium rogas. “Fortuna, inquit, haec me coegit pati; misereri debent omnes mei.” et ego misereor tui, puella; sed non facimus miserandas sacerdotes. non est apud nos maximus honor ultimorum malorum solatium.

MENTONIS. Honorem habitum aurium maiestatisque uestrae uelim, quod necesse est in hac causa nominare lupanar, lenonem, meretricios quaestus, homicidium. Quis credat? inter haec sacerdos quaeritur. at mehercules futurae sacerdoti nihil ex his audiendum erat. Sacerdotis uestrae summa notitia est quod prostitit, summa uirtus quod occidit, summa felicitas quod absoluta est. Non potest in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest: aliis oculis uirginem leno aestimat, aliis pontifex. BLANDI. “Virgo sum,” inquit: “interroga, si dubitas, arcipiratam, interroga gladiatorem, an rogatus uirginitati pepercerit.” non refello, dum scias clausa esse testibus tuis templa. In auctione nemo uoluit liceri, ut enotuit seruisse piratis. non uidebatur iste uirginis uultus, ista constantia et ne armatum quidem timens audacia.

ARELLI FVSCI patris. Ne metue, puella, pudica es: sed sic te uiro lauda, non templo. Meretrix uocata es, in communi loco stetisti, superpositus est cellae tuae titulus, uenientem recepisti. cetera. etiamsi in communi loco essem tamen potius silerem. Pompei SILONIS. Excipitur meretricium osculis,

b.70
docetur blanditias et in omnem motum confingitur. Auertite aures petiturae
p.84
sacerdotium dum reliqua narro: nihil ad uos deferam dubium, nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit. Tu sacerdos? quid si tantum capta, quid si tantum prostituta, quid si tantum homicida, quid si tantum rea fuisses ? Romani Hisponis.

Numquid hoc negas, conluctatam te tamen cum uiro, quem in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ? Adiciebat leno merito occisum militem, plus ausum quam in prostitutam licebat. Exorasti populum: numquid et lenonem? numquid et piratam illum quem non poteras occidere? ARGENTARI. “Armatum,” inquit, “occidi.” Quid inermes? gloriatur homicidio eius quem nescio an sero occiderit.

CESTI PII narratio: Ita domi custodita est, ut rapi posset; ita cara fuit suis, ut rapta non redimeretur; ita raptae pepercere piratae, ut lenoni uenderent; sic emit leno, ut prostitueret; sic uenientes deprecata est, ut ferro opus esset. Coniectum in urnam nomen eius non exiit, sed eiectum est. tempus erat nunc sortiri: urna purgata est. Stetisti puella in lupanari: iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit. stetisti cum meretricibus, stetisti sic ornata, ut populo placere posses, ea ueste quam leno dederat; nomen tuum pependit in fronte; pretia stupri accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni capturas tulit; cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti. Ancillae

p.85
ex lupanaribus sacerdoti non emuntur; coram sacerdote obscenis homines abstinent. Non sine causa sacerdoti lictor apparet: occurrentem te illi meretricem summouisset.