Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis ut clausulis et severus. spondeus quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper se [*]( non eodem modo se, Halm neodem per se, AG. ) habet. optime praecedet eum creticus, ut ut hoc, de qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa. non nihil [*]( causa non nihil, Halm : causam nihil, AG. ) est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber.

v7-9 p.562
Sic enim fit forte criminis casa; molle archipiratae , mollius, si tribrachys praecedat, facilitates, temeritates.

est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut ut pentametri medio spondeo, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. potest , etiamsi minus bene, praeponi anapaestos: muliere non solum nobili, verum etiam nota. cum anapaestus et creticus,