Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quare mihi compositione velut amentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. ideoque eruditissimo cuique persuasum est, valere eam plurimum non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum,
primum quia nihil intrare potest ut adfectus, quod ut aure velut quodam vestibulo statim offendit; deinde quod natura ducimur ad modos. neque enim aliter eveniret, ut illi quoque organorum soni, quanquam verba non exprimunt, ut alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.