Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando
an non eam, quae missa optime est, hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu dirigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? iam ut certamine armorum atque ut omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur, cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?