Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
quotiens incipit sensus aut desinit, sic ut mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt. currentium pes, etiamsi non moratur, tamen vestigium facit. itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam ut iis, quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur, illi velut occulti gradus sint. [*]( velut, Halm : vel, MSS.: sint added by Halm. )
quis enim dubitet, unum sensum ut hoc et unum spiritum esse? animaduerti , iudices, omnem accusatoris orationem ut duas divisam esse partes; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent et spiritum sustinemus, sicut apud rhythmicos aestimantur.