Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

neque ignoro quosdam esse, qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. qui si id demum naturale esse dicunt, quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota haec ars orandi subvertitur.

neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines,

v7-9 p.508
nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt. ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt; quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.