Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. illum decet; nos hac sumus probatione contenti, quod ut scribendo, quae se nobis solutiora obtulerunt, componimus. quid enim attinet eorum exempla quaerere, quae sibi quisque experiri potest? illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis
itaque ut confiteor, paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem [*]( quae quildem, Spalding : qua de, AG. ) perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, ut quantum adhuc profecerant, puto. neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse. genus fortasse sint secuti non idem,