Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

eius tres partes: ordo, coniunctio, numerus. ratio ut adiectione, detractione, mutatione; usus pro natura rerum, quas dicimus: cura ita magna, ut sentiendi atque eloquendi prior sit; dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.

sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.