Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que [*]( amittit que, Regius : atque, MSS. ) et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.

ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.