Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
atqui corporis quoque motui sunt [*]( motti sunt Spalding : riotus, G. ) sua quaedam tempora et ad signandos [*]( signandos, Ham: signos, G. ) pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. quid ? non vox et gestus accommodatur naturae
v7-9 p.586
ipsarum, de quibus dicimus, rerum? quo minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. itaque tragoediae, ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus [*]( quihus, added by Spalding. ) maxime continetur:
At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui trochaei [*]( trochaeis . . trochaei, Spalding : choreis. . trochaei, MSS. ) ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;
- en impero Argis, sceptra mi liquit Pelops.