Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
summissa , qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt. vult esse Celsus aliquam et superiorem [*]( superbiorem. Salding: superiorem, G. ) compositionem, quam equidem si scirem, non docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis. per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.
denique , ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit. an non ut prooemiis plerumque summissi, (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti?