Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen [*]( non tamen, ed. ven : nondum, MSS. ) ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent. [*]( hahent, Halm : habentia, G. )

illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia [*]( habentia, Christ : habent, MSS. ) amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. aspera contra iambis maxime concitantur,

v7-9 p.584
non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt.