Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non quia negem hoc bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi ut omnibus principiis recusem. nam iudicis animus
v7-9 p.582
varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. an similibus Cicero usus est numeris ut exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario? narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.