Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire? ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant; his contraria magis gaudere [*]( gaudere, Spalding : laudere, AG. ) brevibus, argumenta, partitiones, iocos et quidquid est sermoni magis simile.

itaque componemus prooemium varie atque ut sensus eius postulabit. neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, si , Caesar, ex omnibus mortalibus, qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.