Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, [*]( praecedentibus et, G: praecedenti A. I have added palimbacchio. ) et adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium.

v7-9 p.564
Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis [*]( notabilis, early edd.: nobis, AG. ) clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una.

ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et sibi iungitur: uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: ut venenum timeres. contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: civis Romanus sum; aut bacchium, quod hic potest, nos possemus.