Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
secundum , ut clausula similiter cadat, syllabis iisdem in ultimam partem collatis: ὁμοιοτέλευτον vocant [*]( vocant, added by Cappcronnier. ) similem duarum sententiarum vel plurium finem: non modo ad salutem eius exstinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infingendam. ex quibus fere fiunt, non tamen ut semper utique ultimis consonent, quae τρίκωλα dicuntur: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. sed in quaternas quoque ac plures haec ratio ire sententias potest. fit etiam singulis verbis: Hecuba hoc dolet, pudet, piget; et abiit , excessit, erupit, evasit.
tertium est, quod in eosdem casus cadit, ὁμοιόπτωτον dicitur. sed neque, quod finem habet similem, utique in eundem venit finem ὁμοιόπτωτον, quia ὁμοιόπτωτον est tantum casu simile, etiamsi dissimilia sint quae declinentur; nec tantum in fine deprehenditur, sed respondentibus [*]( respondentibus, Halm : respondent, AG. ) vel