Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
illa
v7-9 p.458
quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: ego cum te ( mecum enim saepissime loquitur ) patriae reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton, quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi:
- Decios, Marios magnosque Camillos,
- Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.