Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam de altera quae detractione pluribus dicendum [*](quae bracketed by Halm: dicendum, Regius : adiiciendum, MSS. ) est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat.
sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus:
- sed nos immensum spatiis confecimus aequor;
v7-9 p.456
et de pluribus singulariter, Specie diversa sed genere eadem et haec sunt,
- haud secus ac patriis acer Romanus in armis.