Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
verborum vero figurae et mutatae sunt semper et, utcunque valuit consuetudo, mutantur. itaque , si antiquum sermonem nostro comparemus, paene iam quidquid loquimur figura est, ut hac re invidere, non ut veteres et Cicero praecipue, hanc rem, et incumbere illi, non in illum, et plenum vino non vini, et huic non hunc adulari iam dicitur et mille alia; utinamque non peiora vincant.
verum schemata λέξεως duorum sunt generum: alterum loquendi rationem vocant, alterum maxime collocatione exquisitum est. quorum tametsi utrumque convenit orationi, tamen possis illud grammaticum hoc rhetoricum magis dicere. prius fit iisdem generibus quibus vitia. esset enim orationis schema vitium, si non peteretur, sed accideret.