Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

confinia sunt his celebrata apud Graecos schemata, per quae res asperas mollius significant. nam Themistocles suasisse existimatur Atheniensibus, ut urbem apud deos deponerent, quia durum erat dicere, ut relinquerent. et , qui Victorias aureas in usum belli conflari volebat, ita declinavit, victoriis utendum esse. totum autem allegoriae simile est aliud dicere aliud intelligi velle.

quaesitum etiam est, quomodo responderi contra figuras oporteret. et quidam semper ex diverso aperiendas putaverunt, sicut latentia vitia rescinduntur. idque sane frequentissime faciendum est; aliter enim dilui obiecta non possunt, utique cum quaestio in eo consistit, quod figurae petunt. at cum maledicta sunt tantum, et non intelligere interim bonae conscientiae est.