Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non tamen nego esse controversias huiusmodi figuratas, ut est illa, reus parricidii, quod fratrem occidisset, damnatum iri videbatur; pater pro testimonio dixit cum se iubente fecisse;
v7-9 p.430
absolutum abdicat. nam neque in totum filio parcit nec, quod priore iudicio adfirmavit, mutare palam potest et, ut non durat ultra poenam abdicationis, ita abdicat tamen; et alioqui figura in patrem plus facit, quam licet, in filium minus. ut autem nemo contra id, quod vult, dicit, ita potest melius aliquid velle quam dicit, quo modo ille abdicatus, qui a patre, ut filium expositum et ab eo educatum solutis alimentis recipiat, postulat, revocari fortasse mavult, non tamen quod petit non vult.