Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est? at si iudicum sumerent animum, scirent, quam eiusmodi actionem laturi non fuissent, multoque etiam minus, cum in parentes abominanda crimina spargerentur.

et quatenus huc incidimus, paulo plus scholis demus. nam et in his educatur orator, et in eo, quomodo declamatur, positum est etiam, quomodo agatur. dicendum ergo de iis quoque, in quibus non asperas figuras, sed palam contrarias causae plerique fecerunt: tyrannidis adfectatae damnatis torqueatur, ut conscios indicet; accusator eius optet, quod volet. patrem quidam damnavit, [*]( quidam damnavit, B: qui accusavit, A. ) optat, ne is torqueatur; paler ei contra dicit.