Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
sed ne si optimae quidem sint, esse debent frequentes. nam densitate ipsa figurae aperiuntur, nec offensae minus habent, sed auctoritatis; nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia. in summa, sic maxime iudex credit figuris, si nos putat nolle dicere.
equidem et in personas incidi tales et in rem quoque, quod est magis rarum, quae obtineri nisi hac arte non posset. ream tuebar, quae subiecisse dicebatur mariti testamentum, et dicebantur chirographum marito exspiranti heredes dedisse; et verum erat.