Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? [*]( ne multa, Cicero . ) ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium:
- at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula
- hinc est abrepta, eduxit mater pro sua,
- soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.
sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius