Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
praeter illa vero, quae Cicero inter lumina posuit sententiarum, multa alia et idem Rutilius Gorgian secutus, non illum Leontinum, sed alium sui temporis, cuius quattuor libros in unum suum transtulit, et Celsus, videlicet Rutilio accedens, posuerunt schemata:
consummationem, quam Graecus διαλλαγήν vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur; consequens, ille ἐπακολούθησιν, de quo nos in argumentis diximus; collectionem, qui apud illum est συλλογισμός minas, id est κατάπληξιν exhortationem, συλλογισμός Quorum nihil non rectum est, nisi cum aliquam ex iis, de quibus locuti sumus, figuram accipit.