Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus. hoc male imitantes sequitur obscuritas.

vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασις,

v7-9 p.258
altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam dicit, altera, quae etiam id quod non dicit.

prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est. idem , Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.

sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non esset, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid loquar. tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant. absciditur per ἀποσιώπησιν quae, quoniam est figura, reddetur suo loco.

est in vulgaribus quoque verbis emphasis: virum esse oportet, et homo est ille, et vivendum est. adeo similis est arti plerumque natura. non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus

v7-9 p.260
dicat, clare atque evidenter ostendere; sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi.

nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. alia copia locuples, alia floribus laeta.

virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet. praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, ἐξεργασία in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti,

ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa. est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassii: quid facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere? et acre, ut illud Crassi, ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem? sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.

v7-9 p.262
Vtrique parti totidem modi, ex quibus praecipuos attingemus; reliqui similes erunt; sunt autem positi in rebus et verbis.

sed , quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.