Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed ne causae quidem parum confert idem hic orationis ornatus. nam , qui libenter audiunt, et magis attendunt et facilius credunt, plerumque ipsa delectatione capiuntur, nonnunquam admiratione auferuntur. nam et ferrum ipsum [*]( ipsum, added by Christ. ) adfert oculis terroris aliquid, et fulmina ipsa non tam nos confunderent, si vis eorum tantum, non etiam ipse fulgor timeretur.

recteque Cicero his ipsis ad Brutum [*](Now lost.)

v7-9 p.214
verbis quadam in epistola scribit, nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. eandem Aristoteles quoque petendam maxime putat. sed hic ornatus (repetam enim) virilis et fortis et sanctus sit nec effeminatam levitatem et fuco ementitum colorem amet, sanguine et viribus niteat.

hoc autem adeo verum est ut, cum in hac maxime parte sint vicina virtutibus vitia, etiam, qui vitiis utuntur, virtutum tamen iis nomen imponant. quare nemo ex corruptis dicat me inimicum esse culte dicentibus. non hanc esse virtutem nego, sed illis eam non tribuo.

an ego fundum cultiorem putem, in quo mihi quis ostenderit lilia et violas et anemonas, fontes surgentes, quam ubi plena messis aut graves fructu vites erunt? sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim? habeant illa divites licet, quid essent, si aliud nihil haberent?