Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque [*]( pervasitque, Badius : persuasitque, MSS. ) iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.

nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. haec eloquendi observatio. nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.

similis autem ratio est in omnibus. nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta; quod et ipsum in consilio

v7-9 p.210
est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.

quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non intelligere, curandum. propter quod etiam repetimus saepe, quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est: ad planiora et communia magis verba descendimus; cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.