Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ergo hic status ducit ex eo quod scriptum est id quod incertum est; quod quoniam ratione colligitur, ratiocinativus dicitur. in has autem fere species venit an, quod semel ius est, idem et saepius. incesti damnata et praecipitata de saxo vixit; repetitur. an , quod in uno, et in pluribus. qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit. an quod ante, et postea.

raptor profugit, rapta nupsit, reverso illo petit optionem. an , quod in toto, idem in parte. aratrum accipere pignori non licet, vomerem accepit. an , quod in parte, idem in toto. lanas evehere Tarento non licet, oves evexit.

in his syllogismus et scripto nititur; nam satis cautum esse dicit. postulo , ut praecipitetur incesta; lex est; et rapta

v7-9 p.152
optionem petit, et in ore lanae sunt, similiter alia. sed quia responderi potest,

non est scriptum, ut bis praecipitetur damnata, ut quandoque rapta optet, ut tyrannicida duo praemia accipiat, nihil de vomere cautum, nihil de ovibus: ex eo, quod manifestum est, colligitur quod dubium est. maioris pugnae est ex scripto ducere quod scriptum non est; an, quia hoc, et hoc. [*]( et hoc, added by 2nd hand of A. ) qui patrem occiderit, culleo insuatur: matrem occidit. ex domo in ius educere ne liceat: ex tabernaculo eduxit. in hoc genere haec quaeruntur,

an, quotiens propria lex non est, simili sit utendum, an id de quo agitur ei de quo scriptum est simile sit. simile autem et maius est et par et minus. in illo priore, an satis lege cautum sit, an, etsi parum cautum est, et hoc sit utendum. in utroque de voluntate legumlatoris. sed de aequo tractatus potentissimi.

amphiboliae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophorum quibusdam nullum videatur esse verbum quod non plura significet; genera admodum pauca; aut enim vocibus accidit singulis aut coniunctis.

v7-9 p.154

singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est ( ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est; et Aiax, Telamonius an Oilei filius. verba quoque quaedam diversos intellectus habent, ut cerno.

quae ambiguitas plurimis modis accidit. unde fere lites, praecipue ex testamentis, cum de libertate aut etiam de hereditate contendunt ii quibus idem nomen est, aut quid sit legatum quaeritur.

alterum est, in quo alia integro verbo significatio est, alia diviso, ut ingenua et armamentum et Corvinum, ineptae sane cavillationis, ex qua tamen Graeci controversias ducunt: inde enim αὐλητρίς illa vulgata, cum quaeritur, utrum aula, quae ter ceciderit, an tibicina, si ceciderit, debeat publicari.

tertia est ex compositis, ut si quis corpus suum in culto loco poni iubeat, circaque monumentum multum agri ab heredibus in tutelam cinerum, ut solent, leget, sit litis occasio cultum locum dixerit an incultum. [*]( locum incultum, added by Zumpt. )

sic apud

v7-9 p.156
Graecos contendunt Λέων et Πανταλέων , cum scriptura dubia est, bona omnia Λέοντι an bona Πανταλέοντι relicta sint. in coniunctis plus ambiguitatis est. fit autem per casus, ut
  1. aio te, Aeacida, Romanos sincere posse.

Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen. hic , utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat, tamen trahatur, quaeri potest. unde controversia illa,