Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint. si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia [*](Eacaceia is a feast in honour of the dedication of a new temple or building. the phrase is strange, but there seems no possibility of plausible emendation. the word is rare and not likely to be corrupt. pro is the reading of the best MSS. ) ducendum scelus primum.

haec in respondendo. sic autem praeparabit actione prima iudicum animos, ut noluisse potius obiicere quam non potuisse credatur. eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur; et qui nihil obiicit, omisisse credi potest

v7-9 p.68
maledicta tanquam supervacua; qui vana congerit, confitetur unum [*]( unum, Spolding: vanum, MSS. ) in anteactis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit.

cetera , quae a personis duci solent, in argumentorum locis exposuimus. proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur, ira, odium, metus, cupiditas, spes; nam reliqua in horum species cadunt. quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere ut [*]( ut, added by Spaading. ) ad quidquid faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere; si minus, illuc conferenda est oratio,

aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at ,

si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam

v7-9 p.70
aut levem aut ignotam reo dicet. possunt autem esse aliquae interim ignotae, an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo dicitur [*]( dicitur, vulgo: dicetur, AG. ) occisus. si alia defecerint, non utique spectandas esse causas; nam quem posse reperiri, qui non metuat, oderit, speret?

plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.

de causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. mihi , si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc.

potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut haec in qualitate

v7-9 p.72
crimen elevant, ita in coniectura premunt.

et persona quidem nescio an unquam, utique in vero actu rei, possit incidere, de qua neutra pars dicat; de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.

post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent; an credibile sit, reum sperasse id a se scelus effici posse, an ignorari, cum fecisset, an, etiamsi ignoratum non esset, absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur, an etiam tanti putaverit poenam subire;

post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones, quibus ab eo Clodius impune occidi potuerit; praeterea, cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit aggressus, (qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus) an,

etiamsi nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia, (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium) an etiam consuetudine peccandi sit ablatus.

v7-9 p.74
excussa prima parte, an voluerit, sequitur, an potuerit. hic tractatur locus, tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas.

inspiciuntur itaque difficultates occasionesque, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. hic sequens locus talis est, ut, si fieri non potuit, sublata sit lis; si potuit, sequatur quaestio an fecerit. sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent, nam et ex his colligitur an speraverit. ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodii ac Milonis comitatus. quaestio ,

an fecerit, incipit a secundo tempore, id est praesenti, deinde coniuncto, quorum sunt sonus, clamor, gemitus; insequentis latitatio, metus, similia. his accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt.

haec aut nostra sunt aut aliena. sed verba nobis magis nocent et minus [*]( et minus, Regius : aut minus magis, MSS. ) prosunt nostra

v7-9 p.76
quam aliena; magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid, quod pro nobis sit, adversarius fecit; semper vero magis nocent nostra quam aliena.