Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed hoc nimis angustum, [*]( sed hoc nimis angustum, added by Halm. ) nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur. eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis.

usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.

v4-6 p.450
Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus,

venusta creduntur. tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.

item ridicula aut facimus aut dicimus. facto risus conciliatur interim admixta gravitate: ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam; dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus; interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat.

idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit; in quibus est quidem summa gratia, sed maior, cum captare risum non videntur; nihil enim est iis, quae sicut salsa [*]( sicut, Gesner: dūt, G: dicenti, A. ) dicuntur, insulsius. quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus

v4-6 p.452
non inurbanus,

cum iis modus contingit. id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.

refert , his ubi quis utatur. nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud potius amicum quam dictum perdendi. in hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere; quanquam [*]( quanquam, Regius : nonnunquam, MSS. ) et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. primum itaque considerandum est, et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat.

oratori minime convenit distortus vultus gestusque, quae in mimis rideri solent. dicacitas etiam scurrilis et scenica huic personae alienissima est. obscenitas vero non a verbis tantum abesse debet, sed etiam a

v4-6 p.454
significatione. nam si quando obiici potest, non in ioco exprobranda est.

oratorem praeterea ut dicere urbane volo, ita videri adfectare id plane nolo. quapropter ne dicet quidem salse, quotiens poterit, et dictum potius aliquando perdet quam minuet auctoritatem.

nec accusatorem autem atroci in causa nec patronum in miserabili iocantem feret quisquam. sunt etiam iudices quidam tristiores quam ut risum libenter patiantur.

solet interim accidere, ut id quod in adversarium dicimus aut in iudicem conveniat aut in nostrum quoque litigatorem; quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent. quod fecit Longus Sulpicius, qui, cum ipse foedissimus esset, ait eum, contra quem iudicio liberali aderat, ne faciem quidem habere liberi hominis; cui respondens Domitius Afer, ex tui, inquit, animi sententia, Longe,

qui malam faciem habet, liber non est? vitandum etiam, ne petulans, ne superbum, ne loco, ne tempore alienum, ne praeparatum et domo adlatum videatur quod dicimus. nam adversus miseros, sicut supra dixeram, inhumanus est iocus. sed quidam ita sunt receptae auctoritatis ac notae verecundiae, ut nocitura sit in eos dicendi petulantia. nam de amicis iam praeceptum est.

illud non ad oratoris [*]( oratoris, Harster: orat fori*, A: orā fori, G. )

v4-6 p.456
consilium sed ad hominis pertinet; lacessat hoc modo quem laedere sit periculosum, ne aut inimicitiae graves insequantur aut turpis satisfactio. male etiam dicitur, quod in plures conuenit, si aut nationes totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum.

ea quae dicet vir bonus omnia salva dignitate ac verecundia dicet. nimium enim risus pretium est, si probitatis impendio constat. unde autem concilietur risus et quibus ex locis peti soleat, difficillimum dicere. nam si species omnes persequi velimus, nec modum reperiemus et frustra laborabimus.

neque enim minus numerosi sunt loci, ex quibus haec dicta, quam illi, ex quibus eae, quas sententias vocamus, ducuntur, neque alii. nam hic quoque est inventio et elocutio, atque ipsius elocutionis vis alia in verbis, alia in figuris.

risus igitur oriuntur aut ex corpore eius, in quem dicimus, aut ex animo, qui factis ab eo dictisque colligitur, aut ex iis, quae sunt extra posita. intra haec enim est omnis vituperatio; quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula. haec aut ostenduntur aut narrantur aut dicto notantur.

rarum est, ut oculis

v4-6 p.458
subiicere contingat, ut fecit C. Iulius; qui, cum Helvio Manciae saepius obstrepenti sibi diceret, etiam ostendam, qualis sis. isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto Cimbrico pictam, cui Mancia tum simillimus est visus. tabernae autem erant circa forum, ac scutum illud signi gratia positum. narrare ,

quae salsa sint, inprimis est subtile et oratorium, ut Cicero pro Cluentio narrat de Caepasio atque Fabricio aut M. Caelius de illa D. Laelii collegaeque eius in provinciam festinantium contentione. sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator. nam et a Cicerone sic est Fabricii fuga illa condita:

itaque cum callidissime se putaret dicere, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, hominum fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse; at Fabricius a subselliis demisso capite discesserat, et cetera, quae adiecit (nam est notus locus), cum in re hoc

v4-6 p.460
solum esset, Fabricium a iudicio recessisse.