Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nihil autem vetabat et componi materias in hoc idoneas, ut controversiae permixtis salibus fingerentur, vel res proponi singulas ad iuvenum talem exercitationem. quin illae ipsae ( dicta sunt ac vocantur),

quas certis diebus festae licentiae dicere solebamus, si paulum adhibita ratione fingerentur, aut aliquid in his serium

v4-6 p.446
quoque esset admixtum, plurimum poterant utilitatis adferre; quae nunc iuvenum vel sibi ludentium exercitatio est.

pluribus autem nominibus in eadem re vulgo utimur; quae tamen si diducas, suam quandam propriam vim ostendent. nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas. venustum esse,

quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet. salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. nam et Cicero omne, quod salsum sit, ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi; et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.

salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio velut palato, excitatque et a taedio defendit orationem. sales enim, [*]( sales enim, Spalding : sane tamen, MSS. ) ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat

v4-6 p.448
audiendi sitim. facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.

neque enim diceret Horatius, facetum carminis genus natura concessum esse Vergilio. decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. ideoque in epistolis Cicero haec Bruti refert verba: ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles. quod convenit cum illo Horatiano, molle atque facetum Vergilio locum vero accipimus, quod est contrarium serio.

sed hoc nimis angustum, [*]( sed hoc nimis angustum, added by Halm. ) nam et fingere et terrere et promittere interim iocus est. dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem. ideo Demosthenen urbanum fuisse dicunt, dicacem negant.

proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περὶ γελοίου inscribitur. eius prima divisio traditur eadem, quae est omnis orationis, ut sit positum in rebus aut in verbis.

usus autem maxime triplex; aut enim ex aliis risum petimus aut ex nobis aut ex rebus mediis. aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.

v4-6 p.450
Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda. namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus,

venusta creduntur. tertium est genus, ut idem dicit, in decipiendis exspectationibus, dictis aliter accipiendis ceterisque, quae neutram personam contingunt ideoque a me media dicuntur.

item ridicula aut facimus aut dicimus. facto risus conciliatur interim admixta gravitate: ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam; dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus; interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat.

idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit; in quibus est quidem summa gratia, sed maior, cum captare risum non videntur; nihil enim est iis, quae sicut salsa [*]( sicut, Gesner: dūt, G: dicenti, A. ) dicuntur, insulsius. quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus

v4-6 p.452
non inurbanus,

cum iis modus contingit. id porro, quod dicitur, aut est lascivum et hilare, qualia A. Galbae pleraque, aut contumeliosum, qualia nuper Iuni Bassi, aut asperum, qualia Cassii Severi, aut lene, qualia Domitii Afri.

refert , his ubi quis utatur. nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud potius amicum quam dictum perdendi. in hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere; quanquam [*]( quanquam, Regius : nonnunquam, MSS. ) et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. primum itaque considerandum est, et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat.